 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA SILVIO S.R.E. CARDINALI ODDI
Venerabili Fratri nostro
Silvio S.R.E. Cardinali Oddi
Quandoquidem, cuius octingentesimam natalium memoriam totus
profecto orbis christianus proximos hosce per duodecim menses fructuosissime
omnino saluberrimeque peregit, ipsius Sancti Francisci Assisiensis anniversaria
sollemnia sunt iamiam exitura, Nos ipsi — qui huic Ecclesiae universae fausto
eventui bene eramus precati, qui Assisii praesentes venerati sumus loca exuvias
monumenta eiusdem Caelitis, qui huius veluti nuntium per Epistulam Apostolicam
protulimus, qui pariter si nunc liceret adstare illic vellemus Nostraque voce et
auctoritate celebritates terminare — cupimus tamen ut quam pulcherrimo modo in
gloriam Dei ac Pauperis Assisiensis honorem memoriales hi ritus finiantur. Te
propterea, Venerabilis Frater Noster, quippe qui Pontificii Legati partes
expleas apud Patriarchalem Sancti Francisci Assisiensis Basilicam, libenter
destinamus harum litterarum vi Missum Nostrum Extraordinarium ut tu vicissim,
fideliter interpretatus mentem Nostram ac sententiam — saepius hoc per tempus
significatam — de doctrina et exemplo praestantissimi huius religiosi Fratris,
praesideas pro Nobis caerimoniis illis extremis, ut adsistentes omnes item
nomine Nostro sensuque consalutes, cohortationem denique impertiaris ad seriam
eius posthac imitationem et invocationem. Et quem ad modum incipiente hoc Franci
scali anno exoptavimus ut laudationes quaelibet ac praedicationes Sancti
Francisci Assisiensis plurimum adiuvarent Ecclesiae filios filiasque ut per
illius semitas gradientes Filium Dei Christum sequi et Ei coniungi laeta
valerent caritate, sic et nunc Apostolicam Benedictionem cunctis sollemnium
postremorum participibus — imprimis vero Tibi, Praesulibus, Magistratibus —
elargimur ut eidem optati effectus plenius usque progrediente tempore per omnem
Ecclesiam sentiantur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Septembris, anno Domini
MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana |