The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
PAULUM S.R.E. CARDINALEM GOUYON,
ARCHIEPISCOPUM RHEDONENSEM

 

Venerabili Fratri Nostro
Paulo S. R. E. Cardinali Gouyon
Archiepiscopo Rhedonensi

Gaudio quo afficieris, Venerabilis Frater Noster, cum proximis Nonis Octobribus memoriam celebrabis vicesimi quinti natalis episcopatus tui, hanc addimus Epistulam, quandoquidem opportunum ducimus huic tuo diuturno pastorali labori imprimere quasi notam Nostrae caritatis et laudis. Dignissimus namque ex eo es Domini probatus minister. Novimus qui fueris: quam bonus in omnes, affabilis, modestus, episcopi exemplari in oculis habito ab Apostolo Petro descripto; quam omnium studiosus, in primis tamen sacerdotum, utpote praecipuorum ministerii tui sociorum, et iuvenum, quos tantum putasti Ecclesiae interesse, ut iisdem proponeres imitandum, conscripta vita, Marcellum Gallo, clarum christianae militiae heroa. Novimus qua prudentia, constantia, patientia, agendi facultate onus portaveris officii; sed ante omnia qua pietate et conscientia verbi praedicandi — secundum illud Actuum Apostolorum: “Nos orationi et ministerio verbi instantes erimus” — et quidem veri, catholici verbi, homiliis, epistulis pastoralibus, nuntiis radiophonicis, scriptis divulgati.

Et hac in re, qua peculiari cura eos sis prosecutus, qui varias ob causas in aliquo sive fidei sive religiositatis suae discrimine versabantur. Novimus nisus ad effectum adducendi Concilii Vaticani II normas, sacramentorum catechesis tradendae, laicos formandi, liturgiam promovendi: et haec profecto, quia continenter columnam veritatis, Romanam Ecclesiam, cuius est per Apostoli Petri Successores fideles sine errore docere, habuisti magistram. Nec ignoramus quae feceris pro aptiore et efficaciore archidioecesis administratione et renovatione, maxime seminarium maius instaurando, quod quanti momenti sit neminem fugit; nec, ad ultimum, quantum operae dederis, praeter sueta ad regimen tibi concreditarum Baionensis et Rhedonensis dioecesium pertinentia, tum universae, tum Gallicae Ecclesiae utilitati, alia obeundo munera, uti Praesidis Commissionis Episcopalis Gallicae pro Oecumenismo et Consilii Episcopalis instrumentis communicationis socialis praepositi. Unde, Venerabilis Frater Noster, abhinc tredecim annos, his episcopatus tui cognitis fructibus, Decessor Noster Paulus VI f. m. publico te honore voluit decorare in Collegium S. R. E. Cardinalium adscribendo.

His factis breviter memoratis, quasi summa potissimarum rerum, fraterno animo te hortamur, ut et in futurum optima quaeque usui gregis tui persequi pergas, iam de eo bene meritus. Quantas vero Deo debeas gratias, te cor tuum monebit.

Dominum implorantes ut optatis tuis respondeat, Apostolica Benedictione te confirmamus, quam tibi, Episcopo Auxiliari, sacerdotibus, religiosis, omnique populo Rhedonensi benevolentissime impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Octobris, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 

top