|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD IACOBUM ROBERTUM S.R.E.
CARDINALEM KNOX
Venerabili Fratri Nostro
Iacobo Roberto S. R. E. Cardinali Knox
Unicus profecto Nationis Nigerianae appropinquans eventus - primus videlicet a
condito ibi Catholico nomine congressus eucharisticus tota ex eadem civitate
advocatus - non solum iucundissimas omnino itineris illuc recentis Nostri
memorias redigit statim in animum, sed efficit etiam ut omnibus plane modis apud
dioecesim Iosensem adesse Nos iam velimus a die XIX ad XXI mensis proximi
Novembris, ubi scilicet singularis haec celebrabitur congressio.
Confidimus enim certoque immo praevidemus semina evangelii atque ipsius
evangelizationis opera per hoc saeculum feliciter insita et a Nobismet
praesentibus diligenter refota posse ex tali precationis eucharisticae veraeque
renovationis conventu maiorem sibi haurire fecunditatem ac prosperitatem in
posteros annos Permagna nimirum cum spe laetationeque titulum accepimus huius
celebritatis, qui praenuntiare luculenter videtur tum impetum eius in novam
evangelizationis aetatem carissimo in illo populo tum venturos effectus, si
expletis ritibus ipsis habitisque orationibus studium pietatis ac religionis
inde accensum latius usque in catholico clero ac populo Nigeriae exarserit.
Quanta nempe argumenta ad cogitandum, quantas simul operandi rationes suppeditat
illud pronuntiatum Congressus proprium: “Eucharistia - unitatis fidei
caritatis probatio atque origo”! Nam vix quidquam efficacius prosperare valet
disseminationem germanae fidei, confirmationem unitatis credentium,
inflammationem solidae inter homines caritatis quam fons ille gratiarum
salutiferarum, qui Eucharistiae est sacrificium et sacramentum, quod probat
vicissim ac roborat perpetuo easdem christianas virtutes et affectiones.
Hunc vero festivum Nigeriae coetum eucharisticum talibus responsurum esse
exspectationibus iam inde possumus intellegere, quod tam acri studio Conferentia
Episcopalis et sacerdotes, paroeciae et consociationes plures ad eum ritissime
praeparandum incubuerint. Per eum igitur velimus universi illic Christifideles
novo quodam ardore moveantur in eadem haec dona divina, quibus vita
supernaturalis gignitur ac firmatur, augetur ac propagatur; impensissime hanc
sanctam ut Eucharistiam pariter colant, praesertim cum unitatis multiplicis
signum sit et vinculum Cunctis sane viribus erit per et post illum Congressum
contendendum ut ex Eucharistiae Sacramenti frequentatione - quae plurimam
nempe fidem exposcit - eximium bonum pacis concordiae mutui auxilii magis in
dies expetatur perficiaturque in vitae usu, quasi praeclarus ipsius caelestis
huius convivii fructus.
Volentes autem Nos hisce celebritatibus carissimae communitatis Nigerianae
maiorem addere nitorem et efficacitatem, tamquam si praesentes adstemus Nos,
constituimus Te, Venerabilis Frater Noster, eligere ac renuntiare Missum
Extraordinarium Nostrum, qui in Eucharistico hoc Congressu Nostram veluti geras
personam Nostrorumque optatorum et hortamentorum interpres sic ac nuntius Cum
enim pernotae sint mentis animique Tui dotes, non dubitamus quin ita sis hoc
Missi officio perfuncturus ut ea, quae huic maximo incepto religioso sint
fidenter proposita, reapse opitulante Dei gratia efficiantur.
Deum tandem pientissime deprecantes ut ad evangelizationis provehendum opus
inter Nigerianam gentem uberrimi demanent ex singulari hoc, cum sit primus,
Eucharistico Conventu fructus spiritales, Tibi, Venerabilis Frater Noster, et
ceteris sacrorum Antistitibus, Magistratibus et sacerdotibus, religiosis
sodalibus et omni Populo Dei eundem sacrum hunc Coetum participantibus
Benedictionem Apostolicam perpetuae Nostrae erga Nigeriam caritatis
benevolentiaeque paternae testem libentissimi impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Octobris, anno MCMLXXXII, Pontificatus
Nostri quinto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana |