The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
AUGUSTINUM S.R.E.
CARDINALI CASAROLI,
A PUBLICIS ECCLESIAE NEGOTIIS
DE LABORIS SIGNIFICATIONE
QUI APOSTOLICAE SEDI PRAEBETUR

 

Venerabili Fratri
Augustino S.E.R. Cardinali Casaroli
Status Secretario

1. Apostolica Sedes, in suo munere exercendo, efficaci et perutili opera utitur peculiaris communitatis ex iis constantis — viris et mulieribus, sacerdotibus, religiosis, laicis — qui, in eius dicasteriis et officiis, Ecclesiae universae operam navant.

Huius communitatis membris negotia mandata sunt et munia, quorum quodque suum spectat propositum suamque dignitatem habet, ratione habita tum rerum substantiae momentique explicati laboris, tum personae quae illum exsequitur.

Ex hac communitatis notione adhibita pro iis qui Romanum Episcopum adiuvant in suo Pastoris universalis Ecclesiae ministerio, Nobis licet ante omnia definire unicam in diversis muneribus naturam. Omnes enim qui ad haec explenda vocantur, unicam et continuam participant actionem Apostolicae Sedis, eam videlicet «sollicitudinem omnium Ecclesiarum»,1 quae inde a priscis temporibus servitium Apostolorum incitabat, quaeque hodie praecipua est praerogativa Successorum Sancti Petri in sede Romana. Multum interest quotquot Sedis Apostolicae operum quoquo modo participes sunt, huius peculiaris indolis munium suorum sibi esse conscios; quae conscientia ceteroqui sollemne semper fuit et laus iis, qui nobili huic servitio se dedere voluerunt.

Haec animadversio tum ecclesiasticos et religiosos tum laicos contingit, tum qui partes magnae rationis agunt, tum officiales et operosis artibus destinatos, quibus ministeria auxiliaria delegantur. Contingit prorsus eos et qui recte proximeque Apostolicae Sedi serviunt, utpote cum suam navent operam apud ea Corpora, cui nomen est «Sancta Sedes», et qui in ministeriis sunt Vaticanae Civitatis, quae Apostolicae Sedi tam arcte coniungitur.

In recentibus Litteris Encyclicis a verbis «Laborem Exercens» incipientibus praecipuas commemoravimus veritates de «evangelio laboris» deque doctrina catholica ad laborem humanum pertinente, semper sane in Ecclesiae traditione valida. Ad has veritates oportet se conformet peculiaris haec communitas quae sub umbra Petri operatur, tam cum Sede Apostolica coniuncte.

2. Ut apte haec principia rebus ipsis inserantur, necesse est reminisci eorum veram significationem et simul propriam Sedis Apostolicae naturam. Haec — etsi, ut iam supra diximus, ei tam arcte coniungitur ens Vaticanae Civitatis Status dictum — indole caret germanorum Statuum, qui in certas societates publice dominantur. Ceterum Vaticanae Civitatis Status sui iuris est, sed non omnes habet peculiares communitatis politicae notas. Hic Status nulli alii Civitatum formae comparandus est: exsistit enim ut convenienter tueatur Sedis Apostolicae spiritualis libertatis exercitium, id est tamquam instrumentum, quo tuta reddatur eiusdem Sedis vera et visibilis libertas tum in regimine exercendo pro Ecclesia universa, tum etiam in actione pastorali explicanda pro toto genere humano; propriam non habet societatem pro cuius servitio constitutus sit, nec in formis actionis socialis consistit, quae efficiunt plerumque cuiusvis alterius Status structuram et ordinationem. Praeterea, qui Sedem Apostolicam adiuvant, vel Vaticanae Civitatis Status regimini cooperantur, ipsius cives non sunt, perpaucis exceptis, nec igitur iura et onera habent (praesertim vectigalia), quae fere ex eo oriuntur, quod quis in dicione est alicuius Status.

Sedes Apostolica — cum ob valde maioris momenti causas fines angustos transcendat Vaticanae Civitatis Statum, adeo ut in omnem orbem terrarum munus suum extendat — operositatem oeconomicam Status cuiuslibet propriam nec explet nec potest explere; ab eius institutionis propositis et fructus bonorum oeconomicorum et redituum amplificatio excluduntur. Praeter proventus Vaticanae Civitatis Status proprios et exiguos reditus — constantes ex eo quod reliquum est pecuniarum occasione Pactionum Lateranensium obtentarum uti compensationem Statuum Pontificiorum et bonorum ecclesiasticorum, quae Statui Italico obvenerant — caput primarium sustentationis Sedis Apostolicae efficitur ex donationibus voluntariis catholicorum totius mundi et, forte, aliorum hominum bonae voluntatis. Hoc consentaneum est traditioni quae ab Evangelio proficiscitur2 et ab Apostolorum doctrina.3 Secundum hanc traditionem — quae multiformis per saecula fuit ad structuras oeconomicas quod attinet diversis temporibus praevalentes — affirmandum est Sedem Apostolicam posse et debere collationibus ultroneis frui fidelium aliorumque hominum bonae voluntatis, cum non oporteat aliis fruatur opibus, quae videri possint eius singulari naturae minus convenientes.

3. Collationes quas supra commemoravimus constantem et animum moventem necessitudinem cum Apostolica Sede cumque eius opera significant. Tantae necessitudini, quam gratissimo animo prosequimur, ipsa Apostolica Sedes, singula eius Corpora et qui in his laborant, respondere debent officii conscientia exaequata collationum naturae, quae solum et semper adhibendae sunt iuxta intentiones et voluntates largitorum: vel pro proposito generali Sedem Apostolicam eiusque operum summam sustentandi; vel pro specialibus consiliis (missionalibus, beneficis, etc.), cum haec denuntiata sint.

Officii conscientia et probitas erga eos qui, auxilio suo, Sedem Apostolicam adiuvant et quodam modo pastoralem eius sollicitudinem communicant, ostenduntur per integram fidelitatem erga officia et munera delegata, sicut et per diligentiam, sedulitatem et per habitum professionis, unde discernendi sunt quicumque eiusdem Sedis Apostolicae navitatem participant. Oportet insuper recte animatos esse, ut prudenter administrentur, ex iis ad quae spectant, et bona corporea quae offeruntur, et ea omnia quae his bonis illa Sedes comparat vel servat, additis tutela et auctu praestantis hereditatis Sedis Petri in regionibus religioso-culturalibus et artis.

In usu opum haec proposita contingentium, Sedes Apostolica et qui cum ea directe et proxime cooperantur, eminere debent non solum spiritu parsimoniae, verum etiam studio semper animadvertendi veram atque exiguam rationem nummariam eiusdem Sedis Apostolicae necnon nummariae rei originem. Eiusmodi interiores habitus, ut par est, insiti esse debebunt, per eorum aptam formationem, in religiosorum et ecclesiasticorum animis; sed ne laicis quidem deesse debent, qui libero assensu suo comprobaverunt se cum et pro Sede Apostolica laborare.

Insuper, ii omnes, quibus peculiaria onera iniuncta sunt in regendis Corporibus, officiis et ministeriis Sedi Apostolicae, sicut et variis muneribus addicti, hunc parsimoniae spiritum cum constanti cura coniungent ut numerosa negotia efficientiora reddantur per congruam dispositionem laboris, positi hinc in plena observantia personarum et praesentis auxilii, quod quisque fert pro suis facultatibus et muniis; hinc in usu structurarum et instrumentorum technicorum aptorum, quo opera explicata melius in dies servitii Ecclesiae universae necessitatibus respondeat. Omnia adhibentes, quae experientia, scientia et technologia docent, omnes curabunt ut bona humana et nummaria maiore cum efficacia tractentur, profusionem vitando et conquisitionem utilitatum singularium, privilegiorum non excusatorum, simul bonas necessitudines humanas provehendo in omni parte et iustum Sedis Apostolicae commodum.

Ad has curas adiungenda est magna Providentiae fiducia, quae per bonorum donationes non sinet opes deficere, quibus Sedis Apostolicae proposita possint obtineri. Si opum penuria impediat quominus aliquod fundamentale consilium ad effectum adducatur, speciali modo compellanda erit munificentia populi Dei, eum certiorem faciendo de non satis notis necessitatibus. Plerumque tamen oportebit acquiescere in iis, quae Episcopi, sacerdotes, Instituta religiosa et fideles sponte offerunt, quoniam ipsi iustas necessitates videre vel perspicere sciunt.

4. Inter eos qui Sedi Apostolicae cooperantur multi sunt ecclesiastici, quibus in caelibatu viventibus impensa pro familiis non est praestanda. Merces ad eos spectat muneribus quae explent conveniens talisque, quae decoram sustentationem provideat et sinat eos status sui officia exsequi simulque iis satisfacere oneribus, quibus interdum gravari possunt, subveniendi videlicet parentibus suis vel aliis propinquis, qui eis sustinendi sunt. Nec neglegenda sunt ea, quae rectus eorum usus socialis postulat, praesertim et ante omnia officium succurrendi indigentibus: quod officium, ob eorum evangelicam vocationem, magis ecclesiasticos et religiosos impellit, quam laicos.

Merces etiam laicorum, qui Sedi Apostolicae serviunt, consentanea esse debet muniis explicatis, onere simul considerato, ab eis suscepto, sustinendi familias suas. Magnae curae et iustitiae spiritu igitur videndum est quae sint eorum verae materiales necessitates et familiarum, non exceptis iis quae ad filiorum educationem et ad oeconomicam cautionem ad senectuti cavendum pertinent, ut eisdem convenienter consuli possit. Hac in re normae fundamentales in catholica doctrina inveniuntur de remuneratione laboris. Normae proximae ad adiuncta iudicanda possunt ex observatione experientiarum et consiliorum civilis societatis depromi, et praesertim societatis Italicae, ex qua conducuntur et in qua, quoquo modo, omnes fere vivunt laici qui Sedi Apostolicae serviunt.

Ad hunc sollicitudinis et iustitiae spiritum fovendum, vice fungentes eorum qui intra Sedem Apostolicam laborant, poterunt suum praestare officium operatorum Societates, sicut Consociatio Laicorum Vaticanorum Administrorum recenter orta, quae intra Sedem Apostolicam indole propria praeditae sunt, inceptum sunt doctrinae sociali Ecclesiae congruens, quae eas iudicat aptum subsidium esse ad tutam reddendam iustitiam socialem in necessitudinibus operatorem inter et conductorem. Non est tamen secundum Ecclesiae socialem doctrinam eiusmodi societates ad conflictationem praeter modum vergere aut ad ordinum inter ipsos dimicationem; nec nota politica insignes esse debent aut servire, aperte vel clam, causae alicuius factionis aut aliorum entium proposita spectantium valde diversae naturae.

Confidimus eiusmodi Consociationes, sicut ea est quam supra memoravimus - doctrinae socialis Ecclesiae principia sequentes - utile opus esse explicaturas in communitate laboris concorditer operante cum Sede Apostolica. Pro certo etiam habemus easdem, in ineundis quaestionibus ad laborem pertinentibus et in utiliter atque continuo disserendo cum Institutis competentibus, ante oculos esse habituras quoquo modo peculiarem Sedis Apostolicae naturam, sicut dictum est in prima huius Epistulae parte.

Quod ad ea attinet, quae exposuimus, Eminentia Tua opportuna instrumenta exsecutoria praeparabit ut, per accommodatas normas et structuras, foveatur profectus communitatis laboris iuxta exposita principia.

5. In Litteris Encyclicis a verbis «Laborem Exercens» incipientibus monuimus dignitatem operatoris propriam exprimendam esse per specialem necessitudinem cum labore ei concredito. Ad hanc necessitudinem — quae ipsa per se multis modis fieri potest pro suscepti laboris genere — pervenitur subiective cum operator, quamvis operam exerceat «remuneratam», eam tamen exercet ut «propriam». Cum hic agatur de labore in ambitu Sedis Apostolicae exanclato ideoque fundamentali proprietate insignito, quae est supra memorata, haec necessitudo ardentem illam participationem postulat «sollicitudinis omnium Ecclesiarum», quae propria est Cathedrae Petri.

Qui itaque Sanctae Sedi serviunt persuasissimum habere debent laborem suum exigere ecclesialem obligationem vivendi ex spiritu verae fidei, ac partes iuridiciales et ad administrationem pertinentes necessitudinis cum Sede Apostolica, in luce peculiari consistere.

Concilium Vaticanum II multa nos docuit de ratione, qua omnes christiani, ecclesiastici, religiosi et laici, possunt — et debent — hanc ecclesialem sollicitudinem ad se revocare.

Oportere igitur videtur ut, praesertim ab iis qui Sedi Apostolicae cooperantur, personalis exacuatur conscientia, imprimis christianorum sedulitatis universalis simulque vocationis propriae cuiusque, sive episcopi, sive sacerdotis, sive religiosi, sive laici. Responsiones enim ad hodiernas difficultates in laboris humani provincia quaerendae sunt in finibus iustitiae socialis; sed sunt etiam quaerendae in interiore congruentia cum labore, quem quisque debet perficere. Patere videtur laborem — qualiscumque is est — sub potestate Sedis Apostolicae explicatum, id modo omnino singulari postulare.

Praeter altiorem congruentiam interiorem, hic labor, ut sit utilis et serenus, poscit mutuam observantiam, fraterna sodalitate nisam humana et christiana, ab omnibus et pro omnibus qui in illum incumbunt. Tum solum iustitia potest se aperire uti veram iustitiam, cum huic fraternae sodalitati coniungitur (id est amori erga hominem in veritate praebito). Quaerendum nobis est «cuius spiritus simus».4

Hae quaestiones, quas postremo memoravimus, non possunt aeque enuntiari verbis iuridicialibus et ad administrationem pertinentibus. Hoc tamen non eximit inquisitione et nisu necessariis — et quidem in Sedis Apostolicae ambitu — ad efficientem reddendum illum humani laboris spiritum, qui a Domino nostro Iesu Christo proficiscitur.

Dum tibi, Venerabilis Frater, has cogitationes considerandas proponimus, pro futuro studio quod eaedem postulant, ut ad effectum adducantur, dona invocamus auxilii divini copiosa, tibique ex pectore Nostram impertimus Benedictionem, quam libenter etiam concedimus iis omnibus, qui bene meritam operam suam Sedi Apostolicae insumunt.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Novembris, anno MCMLXXXII.

IOANNES PAULUS PP. II


(1) Cfr. 2 Cor. 11, 28.

(2) Cfr. Luc. 10, 7.

(3) Cfr. 1 Cor. 9, 11. 14.

(4) Cfr. Luc. 9, 55.

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 

top