The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
AD EPISCOPOS TOTIUS ORBIS
OCCASIONE  DOCUMENTI
«INSTRUMENTUM LABORIS»
PRO VI GENERALI SESSIONE
SYNODI EPISCOPORUM PRAEPARATI

 

Venerabiles in Episcopatu Fratres,

1. Hae litterae meae cupio ut “Instrumentum Laboris” comitentur ad VI Generalem Sessionem Synodi Episcoporum praeparatum. Signum quidem illud est communionis, collegialitatis actus, affectus testificatio. Omni quo possum animi impulsu ad vos scribo vosque rogo ut verba mea tamquam in fraterno ac sincero colloquio suscipiatis. Vobis enim scribit vester eadem in fide Frater, ad quem insigniter divina ex voluntate pertinet “sollicitudo omnium Ecclesiarum” (2 Cor. 11, 28):  Frater porro participans munus divinum Duodecim a Christo concreditum ac veluti Petri Successor vobiscum coniunctus qui Apostolorum estis Successores “in vinculo unitatis, caritatis et pacis” (Lumen Gentium, 22; cfr. 20).  Conscius itaque collegialitatis ministerii nostri ad Ecclesiae servitutem ad vos convertor dum Iubilaris Salutis Reparatae Annus comparatur. Probe novistis qua sollicitudine, qua alacritate, qua laetitia etiam ad hunc me Iubilaeum annum parem; quae vicissim laetitia quaeque sollicitudo opto ut a vobis singulis communicetur.

Provido autem Dei consilio arbitror res mirabiliter congruere, quod Synodi haec Sessio agatur, ipso omnino volvente Anno Iubilari Redemptionis, de eo argumento: “Reconciliatio ac paenitentia in Ecclesiae missione”.

Argumentum igitur ac Synodi propositum usquequaque consonat cum intima Redemptionis significatione cumque ipso fine Anni Sacri Redemptionis.

Mortis Iesu Christi salutiferae commemoratio iubilaris nimirum opportunitas singularis est quam Deus Rex saeculorum sua providentia nobis praebet quo facilius nos quo nostro officio fructus Christi Redemptionis faciamus. Fit ideo Iubilaeus Redemptionis Annus simul praecipuum salutis tempus: “Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis” (2 Cor. 6, 2),  necnon adhortatio ad paenitentiam ac renovationem. Inde eum oportet in tota Ecclesiae Christianorumque vita suum imprimere vestigium, ut exeat in renovatum propositum maturationis illa in caritate quae veritatem efficit provehitque iustitiam.

2. Aliud enim nihil “reconciliatio” est nisi Redemptio ipsa quam cuique homini Pater obtulit in Filii sui morte ac resurrectione et quam vel hodie offerre pergit omni peccatori cuius paenitentem exspectat reditum per conversionem, haud secus ac pater in parabola filii prodigi. Synodus contendat oportet ut in Ecclesia excitetur conscientia praeclari illius officii quod Paulus Apostolus pronuntiavit: “Deus reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis . . . Obsecramus pro Christo: reconciliamini Deo” (Ibid. 5, 18. 20). 

Qua de causa adiectum huc “Instrumentum Laboris”, quod proprietates habet additicii et auxiliaris cuiusdam documenti, duplicatam prae se fert commoditatem. Adiuvare enim potest non sodales ac participes tantum Synodi sed Episcopos etiam, clericos ac fideles omnes ad Redemptionis mysterium ponderandum, dum impellit eos ut intra cotidiana ecclesiarum localium adiuncta altissime vivendo hauriant huius Anni Sacri spiritum dumque in hominum consciorum mentibus redintegret Dei ac peccati sensum, magnitudinis quoque divinae indulgentiae necnon momenti ipsius Sacramenti Paenitentiae ad profectum christiani et hominis ac tandem ipsam ad societatis renovationem.

Moralibus quidem malis, quae scindunt societatem dirumpuntque, subest peccatum. Omnis propterea hominum vita uti dimicatio videtur nonnumquam vere insignis inter bonum ac malum. Modo si malorum exstirpatur radix, valida obtineri potest conciliatio. Quam ob rem cuiusque hominis conversio ad Deum eodem tempore optima est via perennis renovationis ipsius societatis, quoniam singuli conciliationis verae actus cum Deo per paenitentiam suapte natura continent rationem socialem una cum personali. Iam inde a primis suis praeparationibus Synodus respicit hanc Redemptionis insertionem in Ecclesiae actionem unde humanae societati proficiat. Fervidum ideo Synodi praeparandae opus pariet localibus in Ecclesiis meditationem atque incitationem quae cum Anni Sacri propositis concinit.

Quo in prospectu celebrationis Iubilaris me efferre iuvat quasdam pastorales moderatrices normas.

3. Ut convenienter Iubilaeum peragatur, opto ut in primis magnum inceptum catechesis de Redemptione tradendae instituatur deindeque compleatur. Hoc tale opus pernecessaria ingreditur ministerii nostri officia: et liceat mihi ad paginas vos referre Concilii Vaticani II quae congruenter illuminant gubernantque primarium illud “officium docendi” (Cfr. Lumen Gentium, 24 s; Christus Dominus, 11-14; etiam Sacrosanctum Concilium, 109 b: de catechesi paenitentiae).  Eo autem totum tendat oportet idem munus ut Redemptionis mysterium exhibeatur, eis nempe explicatis doctrinis quae ab Ecclesia et in Ecclesia produntur memoriae tamquam possessi iam thesauri quaeque denuo oportet expendantur adhibito Verbo Dei usurpatisque liturgicis textibus necnon quibusdam documentis qualia sunt encyclicae litterae Redemptor Hominis et Dives in Misericordia, tum etiam “Lineamenta” et “Instrumentum Laboris” ad Synodum parandam, litterae quibus Annus est Iubilaris indictus, et Allocutio ad Sacrum Collegium habita superiore die XXIII mensis Decembris.

4. Ad Iubilaeum concelebrandum ea omnia accedere possunt quae per annum celebrare solent Ecclesiae locales.

Quaeque enim dioecesis vivit peculiaribus e divitiis traditionum eius historiae propriis eiusque consuetudinis christianae et sacramentalis. Non igitur ullus omittet Episcopus inquirere quomodo penitus utatur pastorali suae dioecesis patrimonio. Pastoribus enim praestat Redemptionis Annus occasionem omnium religiosorum operum augendorum quae iam singulis in dioecesibus fervent ac florent, quorum extollere debebunt interiorem doctrinam, quod attinet ad mysterium Redemptionis, ac reperire pastoralem et educativam efficacitatem, dum singularem dignitatem illis attribuunt in celebrationibus. Hoc quidem modo quasi flumen vehementioris spiritualitatis pervadet solitum vitae dioecesanae cursum: hic quoque insigniter necesse est id omne reviviscat quod commune est vitae ecclesialis patrimonium secundum illud principium quod illustravi superius cum loquerer de Anni Iubilaris proprietatibus.

Urbs Roma aperit omnibus saecularis suae vitae thesauros suaeque experientiae necnon opportunitatem quae ei unice offeruntur ad sollemnem certorum eventuum celebrationem progrediente anno coram Summo; Pontifice. Illud vero minime substitui debet pro patrimonio inventionisque studio apud diversas communitates ecclesiales per orbem disseminatas ac nonnumquam insertas in humani cultus et artis ingenuae modos qui prae se ferunt maximum “sacri sensum”. Providebit ergo quisque Episcopus ut universis in paroeciis, minimis etiam ubi Christi adest Ecclesia, singuli adiuventur fideles ut percipiant omnibus opus esse redemptione pro omnibusque sparsum Christi esse sanguinem.

5. Cum praecipuorum Armi Redemptionis propositorum unum illud certo sit ut ratione admodum intenta vivificetur, immo si oportuerit, rursus reperiatur renovans vis sacramentalis vitae Ecclesiae, necessaria vobis cunctis, carissimi in Episcopatu Fratres, diligentia peculiaris erit ad proponendam perficiendamque pastoralem operam sacramentorum magis ac magis idoneam.

Quae inter destinanda erit Sacramento Paenitentiae specialis omnino cura - hoc porro proximae Synodi congressionis est argumentum - ut digna fructuosaque animorum praeparatio promoveatur ad reconciliationem cum Deo per quam in singulos homines gratia defluit Redemptionis. Confessionis Sacramentum est conversionis perfectionisque spiritualis instrumentum - cui nihil substitui potest - idque homines provehit ut Foedus cum Deo redintegrent peccato disturbatum. Plerumque etiam cum condicionibus iungitur quibus in illum sanctitatis et indulgentiae ambitum homo intrat quem tralaticio more nuncupamus voce “indulgentiae”.

Quocirca, de pastorali industria in dioecesibus illud itero quod iam dixi de necessitate recuperandi sensum peccati qui adeo arcte ligatur cum renovato Dei sensu. Omnia ideo quae pastorali ratione valent ad evocandos intimis ex animis affectus compunctionis propter culpas, convenienter roborentur oportet variis quae praesto sunt consiliis et instrumentis, tum per catechesim crebrasque paenitentiales celebrationes, tum per continuatam in templis magis frequentatis praesentiam sacerdotum qui sine intermissione, per diem, praestent singulis fidelibus sacramenti Paenitentiae administrationem.

6. Praeterea hortor rursus ut intra vitae dioecesanae conspectum tribuatur proprium momentum cunctis illis coeptis quorum conservare est et augere in fidelium animis pietatem filiorum erga Virginem Sanctissimam. In Maria enim admiratur Ecclesia celebratque “praecellentem Redemptionis fructum . . ., ac veluti in purissima imagine, id quod ipsa tota esse cupit et sperat, cum gaudio contemplatur” (Sacrosanctum Concilium, 103). 

Quam ob rem ritus ad Mariam honorandam per annum liturgicum divisi occasio particularis sint unde rationes et argumenta et incitationes deducantur ad mysterium Redemptionis altiore modo pervestigandum (cf. PAULI VI Marialis Cultus, in Prooemio).  Praesertim vero illi consilio inservire debent plurima insignia et dilecta Sanctuaria Mariana quae unaquaque in dioecesi perennis sunt appellatio ut fideles ad Virginem Sanctissimam accedant habituri cum Christo salvatore congressionem interdum summi momenti.

Suadeo insuper recitationem Rosarii marialis in quo — proinde ac docuit Paulus VI in Exhortatione Apostolica Marialis Cultus —, dum quis praecipuos contemplatur salutis eventus in Christo peractos, perspicit etiam quomodo Verbum Dei misericordi prorsus consilio sese in hominum vitam interponens sit Redemptionem operatum (cf. PAULI VI Marialis Cultus, 45). 

7. Finem vero priusquam his imponam litteris, id iterum obsecro quod in Litteris “Aperite Portas” (IOANNIS PAULI PP. II Aperite Portas Redemptori, 12)  sum precatus ut vestrum unusquisque, Venerabiles Fratres, mecum se die XXV Martii aut postridie consociet peculiaremque agat celebrationem aperiendi Iubilaris Anni. Celebratio talis erit ceterum apta occasio ad illuminanda tum Iubilaei extra ordinem proposita tum modos lucrandae indulgentiae in dioecesibus a communitatibus variis singulisque fidelibus.

Quod tandem attinet ad Anni Iubilaris terminationem, expedire puto notum me facere, si pastorales causae suaserint ut Iubilaei celebratio protrahatur, posse Conferentias Episcopales petere sibi ut liceat eam aliquamdiu continuare propriis in nationibus ultra publicum diem claudendi Iubilaei, nempe XXII Aprilis MCMLXXXIV.

8. Venerabiles et Carissimi Fratres!

Iam certo scio operam dare unumquemque vestrum ut digne Redemptionis Annus Iubilaeus paretur. Nunc autem ipsum, magis quam alias umquam omnis Episcopus oportet Christi sit ipse praecursor qui communitatem ducens sibi ab eo creditam Supremo Pastore provehat fideles ut hauriant “aquas in gaudio de fontibus salutis” (Is. 12, 3).  Gratiae singularis opportunitatem prae se ferunt Iubilaeus ac Synodus primarium illius propositum illuminans; eam porro gratiam Ecclesia per propheticam suam praesentiam hominibus renuntiat exeunte hoc Altero Mille Annorum Spatio. Oblata autem sic copia utamur nos ut magis nos Ecclesiae dedamus, ut sacerdotibus animum addamus, ut christifideles confirmamus et, — quem ad modum Iesus sui initio ministerii fecit — ut possimus “evangelizare pauperibus . . . praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione, praedicare annum Domini acceptum” (Luc. 4, 18-19). 

Servus ego Servorum Dei vobis adsum in hac mirabili opera vosque mihi arcte sentio coniunctos. Ne umquam nobis fiducia deficiat aut fortitudo! Numquam Dei viventis deerit nobis adiumentum, Trinitatis Sanctissimae, cuius in nomine vobis benedico singulis.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Ianuarii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus mei quinto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 

top