 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
ANTONIO
S.R.E. CARDINALI POMA ARCHIEPISCOPO BONONIENSI
Venerabili Fratri Nostro Antonio S.R.E. Cardinali Poma
Archiepiscopo olim Bononiensi
Post ingentia Sacratissimae Resurrectionis Christi gaudia, quae die III
mensis Aprilis celebrabimus, quaeque sunt omnibus communia christianis, alia te
manent dulcia atque suavia, quae te affluenter afficient in anniversaria
sollemnitate sacerdotii tui quinquagesima.
Qui igitur de felicibus Venerabilium Fratrum Nostrorum Episcoporum eventibus
laetari consuevimus, cum omnes sic ut Nos sacerdotium Christi participent,
Apostolorumque dignitatem communicent ad christiani populi salutem, de hac sane
sacerdotii tui memoria quam qui maxime gaudemus, illa beati Pauli de te verba
usurpantes: “Gaudium meum et corona mea”; (Phil. 4, 1) item et illa
Ieremiae Prophetae, apte in te recidentia: “Quoniam laus mea tu es” (Ier.
17. 14).
Gratulamur ergo tibi per occasionem de amplissimo ac fere divino sacerdotii
dono; gratias reddimus tibi iustas ob labores in Ecclesiae utilitatem susceptos;
Deumque optimum maximum, cuius late patet divina benignitas, in vota vocamus, ut
non modo iusta praemia merenti militi det, sed et gratias gratiis, dona donis,
solamen solamini addat, quibus animum tuum confirmet, usquequaque.
Si vero post haec in Personam tuam, Venerabilis Frater Noster, respiciamus,
quanta deprehendemus opinionem Nostram de te eximiam confirmantia! Cui enim
ignota illa fides tua in Christum vivax atque sincera, ad cuius mensuram et
momentum indicas comparas omnia, quasi humana ad divina referens? Egregia
praeterea pietas tua, quae pectus imbuit, ex omni industria tua prodiens, maxime
in sacris peragendis? Quam vero acre semper fuerit in te studium divinae gloriae
quaerendae animorumque salutis procurandae; et prudentia in eligendis quae ad id
conducerent; et fortitudo in agendo, si quando rerum adiuncta poscerent; et amor
cum suavitate coniunctus, id omnes noverunt, praesertim qui in consuetudinem
tuam forte venerunt. Ceterum et Nos interdum experti sumus, summa cum
admiratione.
Quas ingenii animique tui laudes quanti fecerint Romani Pontifices, maiores
Nostri, tum operosa negotia ostendunt tibi data, tum honores ab iis tributi.
Etenim, ne singula, post acceptum episcopatum Coadiutor fuisti sacri Praesulis
Mantuani; cui cum anno MCMLIV successisses, Sedem illam tredecim fere annis non
sine laute administrasti; postea, Coadiutorem egisti cum iure successionis
archidioecesis Bononiensis, cuius insignis metropolis inde Pastor fuisti magna
sane laude per XV annos, gubernator providus in inquieto mari. Item decem annos
Conferentiae Episcoporum Italorum sapienter praefuisti, uberi fructu. Cetera.
Ut, qui ob merita tua sacra Patrum Cardinalium Purpura ornatus es, in vicem tu
acceptam dignitatem virtute, ingenio, benefactis ornaveris.
Laetare ergo, Venerabilis Frater Noster, sic ut Nos laetamur cum omnibus qui
te amant. Signum autem benevolentiae Nostrae sit apostolica Benedictio, quam in
te, in tuos, in omnesque quos diligis effundimus fratris amore.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Martii, anno MCMLXXXIII,
Pontificatus Nostri quinto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
|