 |
EPISTULA IOANNIS PAULI PP. II SILVIO S.R.E. PRESBYTERO CARDINALI ODDI
SACRAE CONGREGATIONIS PRO CLERICIS PRAEFECTO
Venerabili Fratri Nostro Silvio S.R.E. Presbytero
Cardinali Oddi Sacrae Congregationis pro Clericis Praefecto
Die vicesima prima mensis Maii, hoc anno, magni eventus
anniversaria memoria continget, cum tibi, Venerabilis Frater Noster, decem
expleta exibunt lustra a suscepto sacerdotio. Hanc diem, quam faustam omnino
oriri tibi percupimus, exornatiorem facere vοlumus hasce per Litteras quae
omina atque optima vota Nostra tibi proferunt.
Novimus diuturna a te hactenus ecclesiastici ministerii
emensa spatia exstitisse ardentis fidei studio impleta, adsiduae diligentiae,
rectae vigilisque conscientiae. Animum referimos singillatim ad temporis
adiuncta cum operam navasti Legationibus Pontificiis Teherani, Beryti, Cairi,
Hierosolymis et Lutetiae Parisiorum. Deinde, postquam aliquot per annos munus
explevisti Consiliarii in Secretaria Status atque negotiorum Curatoris Singiduni,
Archiepiscopus titulo Mesembrianus es constitutus atque Summi Pontificis
Legatus apud Palaestinenses populos Arius, ad Aegyptiacam gentem postea, ac
demum apud Belgarum nationem. Quae munera et officia dum conficeres, specimen
semper dedisti solidae pietatis sacerdotales, indefatigabilis industriae
apostolicae atque sollertiae in vinea Domini administranda. Hac aliisque de
causis in sacrum Cardinalium Collegium es cooptatus, atque sic perrexisti
terrestria diligenter attendere, ut caelestia sitienter appeteres; ita
terrenis muneribus et officiis satisfacere, ut veritates et res omnes supernas
illis anteponeres.
Merito insuper recolere volumus te quattuor iam annos
sacrae Congregationis pro Clericis praefectum agere. Placet ergo apostolicam
actuositatem tuam his Litteris apte celebrare, una cum iis omnibus qui te
spectatum Ecclesiae ministrum circumstabunt in quinquagesime sacerdotii tui die
natali. Atque, oblata hac occasione, enixe Deum rogamus, ut prοpitiationis suae
dona large tibi concedat, una cum spiritualis solacii et iucunditatis
abundantia. Adsit tibi iugiter beata Virgo Maria, Mater Ecclesiae, omnes
sanctitatis locupletissimus thesaurus.
Ceterum, caritatis, qua tecum devincimur, pignus atque
caelestium munerum, quae tibi hoc in singulari vitae tunc celebritate optamus,
auspex sit Apostolica Benedictio quam tibi, Venerabilis Frater Noster, iisque
omnibus quos diligis quipue te diligunt violentes largimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Aprilis, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
|