The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
CAROLUM S.R.E. CARDINALEM CONFALONIERI
SACRI COLLEGII DECANUM

 

Venerabili Fratri Nostro
Carolo S.R.E. Cardinali Confalonieri
Sacri Collegii Decano

Mediolanensis civitas ipsaque communitas Ambrosiana, ad quam probissime scimus Nos quantopere glorieris tu, Venerabilis Frater Noster, te ortu et adfectu pertinere, omnium iam totius Italiae Ecclesiarum animos et oculos in se convertit suamque pulchritudinem et historiam, ubi videlicet hoc ipso Maio mense Eucharisticus universae Italiae Congressus agetur exsultantibus cunctis.

Ibi profecto aderunt omnis Italicae nationis legati singulis ex dioecesibus, ibi aderimus et Nos gratulantes cohortantesque Christi nomine ac voce, dum finis imponetur sollemnibus illis; ibi igitur volumus ut prioribus Conventus diebus tu ipse pro Nobis adsis et praesis. Hisce ideo Litteris plurima quidem cum laetitia destinamus te ac nominamus Missum Extraordinarium Nostrum ad Eucharisticum Mediolani Congressum Italicae Nationis, a die XIV ad XX Maii.

Facile iam animo providemus quam studiose has Missi Extraordinarii partes sis expleturus, impellente videlicet magno tuo erga patriam terram amore piaque simul memoria Decessoris Nostri Pii XI, Mediolanensis pariter filii, cui tu, Venerabilis Frater Noster, ab epistulis secretisque fueris. Praeito ergo pro Nobis viamque munito sermonibus perlucidis tuis, quos plurimi Nos aestimamus, necnon dignitate venerabili quae mox tibi nonagenario crescit — Deo dante — in dies. Confirmare interea Apostolica Benedictione Nostra divini favoris hac in “Missione Extraordinaria” semper auspice comiteque.  

Ex Aedibus Vaticanis, die XI mensis Maii anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 

top