 |
NUNTIUS GRATULATORIUS IOANNIS PAULUS PP. II
TIMOTHEO S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI MANNING ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE
ANGELORUM IN CALIFORNIA
Dies XVI mensis Iunii, hoc anno, candidissima sane orietur cum tibi,
Venerabilis Frater Noster, tum populo tuo, tum etiam Nobis, qui dulci
amicitiae vinculo tecum coniungimur, praeter quam quod sacerdotalis Ordinis
sacramento.
Ac primum quidem erit dies illa iucundissima tibi, cui quinquaginta abhinc
annos sacerdotium attulit, donum donorum, munus munerum, atque immensum
divinarum gratiarum cumulum. Non hic profecto Nobis mens est tantae rei
retexere laudes, quas apud beatissimos Patres egregias ac fere perpetuas
excerpere atque meditari consuevisti; id vero unum promimus: per sacerdotium
fuisse te cum Christo quam arctissime iunctum, cuius imaginem praebens, quasi in
Christum alteram transfiguratus. Quare ad te omnino attinent verba illa grandis
S. Gregorii Nysseni: «Qui igitur adhuc unus e multitudine ac plebe eras,
repente redderis praeceptor, praeses, doctor pietatis, mysteriorumque latentium
praesul» (Or. in diem lum.).
Accrevit autem vehementer dignitas tua illa anno MDCCCCXLVI, cum videlicet
per episcopatum Apostolorum Collegio appositus es, eorum dignitatis particeps,
ac praerοgativarum illorum consors : nam ex eo non solum datum est tibi ut
nativo iure verbum Dei sanctum disseminares, et proprio gregi praeesses, et
creditum populum legitime regeres, sed etiam ut, participata Spiritus Sancti
virtute novos episcopos ac sacerdotes Ecclesiae per consecrationem procreares;
quod quantum tibi honoris, Ecclesiae utilitatis contulerit, nemo non videt.
Quodsi iam a dignitate ac maiestate Sacramenti ad te transgredimur ipsum,
deprehendemus nimirum te, opitulante gratia, votanti, agenti ac moventi Deo ita
respondisse, ut magnitudo doni exigebat: pietate, in primis, egregia et sancta,
erga Deum eiusque sanctissimam Matrem, parentem alteram tibi; singulari deinde
prudentia in iis eligendis quae Deo maximo gloriam, gregi commodum parerent :
haeret enim saepe humana facultas in incertis vitae casibus, nisi consilium
rectum meliora suadeat; caritate, praeterea, erga omnes, maxime in pauperes et
ope destitutos, quοs omnimodis et iuvare et ad aeterna flectere sanctum tibi
fuit, iuxta Christi Apostolorumque doctrinam; studio tandem gloriae Dei
procurandae proximorumque salutis comparandae, quae praecipua semper fuit
bonorum Pastorum sollicitude illorumque laus. Neque praetereundum est te
peculiari atque perenni obsequio hanc Apostolicam Petri Sedem ac Nosmet ipsos
coluisse; quod Nos magna gratia rependimus. Ceterum, «quaecumque sancta,
quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae» ... haec semper cogitasti, ad
Pauli monitum (Cf. Phil. 4, 8).
Non ergo mirum, si grex te amat, clerus veneratur, Episcopi tunc nationis te
maximi faciunt, ac, quod maius est, si Paulus VI, Decessor Noster, inter Patres
Cardinales te olim allegit.
Est ergo causa cur tu gaudeas, tanta propinquante sollemnitate, populus tuus
Angelοrum exultet, Nos et laudemus te, et gratulemur tibi ob tam egregie acta in
bonum Ecclesiae, et gratias agamus merito pares. Ceterum, omnia bona ac sancta
cum tibi, Venerabilis Frater Noster, optamus, tum Auxiliaribus tuis, tum etiam
clero populoque tibi credito, ac quotquot te amant.
Benedictio vero apostolica omnes vos in virtute confirmet.
Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Iunii, anno MDCCCCLXXXIIII, Pontificatus
Nostri sexto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
|