 |
NUNTIUS GRATULATORIUS IOANNIS PAULUS PP. II HUGONI S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI
POLETTI IN URBE VICARIO GENERALI
Veberabili Fratri Nostro Hugoni S. R. E.
Presbytero Cardinali Poletti in urbe Vicario Generali
Semper quidem sollemniores Venerabilium Fratrum Episcoporum eventus, sive
felices sunt sive tristes, cum illis ita participamus quasi Nostri sint, ad
praeclaram S. Gregorii Magni, Decessoris Nostri, sententiam (cf. Ad Eulog., 8,
30: PL 77, 933); hodie tamen res tua agitur Venerabilis Frater Nοster, qui
non solum opulentam sanctamque Apostοlorum hereditatem, sic ut cetera Episcopi,
Nobiscum communicas, sed et labores, curas, sollicitudines una sustines, cum
Vicarius Noster in hac aeterna et immortali Urbe sis, in qua divino consilio est
fere domicilium christiani orbis collocatum, Sedesque dioecesis Nostrae
constituta.
Qua re nemo mirabitur, si has Litteras Nostras singularis affectus, et
gratiae, et laudis, et hortamenti nota distinguit, sic ut loqui consuevit qui
personam admodum caram, ac paene familiarem adfatur.
Quandoquidem autem huius laetitiae tuae omnis fons et origo est in episcopatu,
cuius XXV diem natalem iam iam celebras, amplissimum hoc donum ac privilegium
vehementer gratulamur, quo sane te Deus inter principes christiani populi
collocavit: inter illos, dicimus, duodecim Apostolorum successores, quorum
proprium est munus tum ut gentibus lumen praebeant ad iter vitae collustrandum;
tum, quasi sal sapidum, ut a corruptione hominum societatem prohibeant; tum ut
per divinae praedicationis ministerium, fidem ceu flammam alant, gratiamque
hominibus e perenni Sacramentorum fonte largiantur. Sunt ergo Episcopi quasi
libra populorum quibus praesunt, eorumque latens atque caelitus data causa
salutis.
Tu autem, Venerabilis Frater, ut ad te redeamus, id ipsum es; idque ea in
urbe, in qua nimirum ob singularia rerum adiuncta, non parvi negotii est
christianam fidem integram servire ac propagare; animos ad aeterna inclinare;
inolitam hominibus ad haec terrestria propensionem cohibere eosque christiana
sapientia imbuere; ab amore sui abstractos in aliorum dilectionem inducere;
quae res sane quamquam est pulcherrima, fluctibus tamen atque scopulis ardua
est. Haec autem atque similia, quae te profecto cotidie aggredienda manent, cum
in te tum etiam in iis qui adsunt socii laboris, et prudentiam et pietatem et
animum ad fortia natum expostulant, et praesertim immobilem fidem, ne umquam
acies mentis a Christo, adorando hominum Redemptore, ab eiusque gloria et
Ecclesia avertatur, ab hominumque ac Societatis humanae salute, quae, certum
haeret in animo, solummodo per Christum florescet ac vigebit.
Ceterum, aevum remeantes a te peractum, facere non possumus, quin iustas
divinae Providentiae gratias reddamus, quod te ad Vicarii officium vario munerum
instruxerit usu: Parochi, videlicet, Episcopi, Praesidis Operum Missionariorum,
Moderatoris pietatis collegii Conductorum; simulque hortemur, Venerabilis
Frater Noster, obtestemurque ut christianam veritatem proferendam tuendamque
omnimodis cures, ab iisque omni ope prohibeas, quae vel minime eius laedant
integritatem. In quo sane operantem haec beati Arnbrosii te voces contirment: «Suscepisti munus sacerdotii, et in puppe Ecclesiae sedens, navim adversus
fluctus gubernas. Tene clavum fidei, ut te graves humus saeculi turbare non
possint procellae» (Εp. 2, 1: PL 16, 879).
Neque vero soli Deo, ineffabili bonorum omnium principio, gratias agimus,
sed et tibi ob et multa quae gessisti, geris, ac futuro tempore quasi in Persona
Nostra geres, a Deo iusta praemia expetentes.
Capta praeterea occasione, iam omnia tibi bona, sancta, prospera exoptamus:
quorum sane tibi nihil tam gratum, sollemne, sanctum fore putamus, quam ut si te
circum, populum in religione, gratia, virtute incedere videas, carum Nοbis ceu
oculos, a te amatum tamquam agrum quem cotidie consilio aras, sudore irrigas.
Ultimum, Venerabilis Frater Noster, apostolica Benedictio te in adversis
erigat, fulciat in discriminibus, laetificet in prosperis, dilectionis Nostrae
signum, Dei benevolentiae pignus; quam etiam ad Auxiliares tuos, clerum
populumque Nostrae perquam dilectae dioecesis pertinere censemus, quοs
singulari dilectione prosequimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Iunii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus
Nostri quinto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
|