 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA PAULO S.R.E. CARDINALI MUÑOZ VEGA,
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE QUITENSI
Venerabili Fratri Nostro Paulo S.R.E. Cardinali Muñoz Vega
Archiepiscopo Metropolitae Quitensi
Muneribus officiisque tantis distenti, quae Nos circumstant, magno semper
gaudio afficimur, quotiens prosper aliquis Venerabilium Fratrum Nostrorum
eventus eos ad serenam laetitiam vocari monet; quibuscum sane et suavissimis
sensibus perfundimur, et gratias agimus Deo, et pia vota facimus, ut quot ab iis
celebratur et colitur, etiam Ecclesiis, quibus praesunt, bonum faustum, felixque
sit.
Hodie autem fons atque causa gaudii Nostri memoria sacerdotii tui
quinquagesima est, Venerabilis Frater Noster, quae in diem XXV mensis Iulii
incidet, quamque animus tuus, ita credimus, desiderio iam praecipit. Ac tibi,
Venerabilis Frater Noster, nihil gratius atque iucundius quam ad illa beata
tempora remeare, cum tu vigens inventa, acer in bonis, egregius in pietate, Deo
totus adhaesisti, cui anno MCMXXXIII et initiatus es, hostia simul in Christi
similitudinem, simul mediator Dei et hominum; Dei, dicimus, rerum hominumque
auctoris, cuius honorem quaereres; hominum, praeterea, quos summo Patri
sacramentorum gratia reconciliares, Eucharistia nutrires, pasceres verbo Dei,
quod profecto auctore Isaia numquam vacuum redit in caelum.
Cum autem anno MCMLXIV sacerdotio episcopatus accessit iam sociato tibi cum
Apostolorum successoribus tam conspicuus datus est honor, ut nullus iam amplior
in terris. At quam grave simul onus, et quam insomne munus, et quam operosum negotium!
Iussi sunt enim Apostoli a Christo ut essent lux mundi super candelabrum
collocata, et sal a malo prohibens; item ut, invecto cunctis gentibus evangelio,
cunctos ad salutem vocarent: qua re ut nihil praestantius, ita difficilius
nihil.
Qua vero ratione tu, Venerabilis Frater Noster, sacerdotium atque episcopatum
gesseris, pietas tua egregia docet cum suavissimis moribus coniuncta pectus
imbuens; et prudentia in eligendis quae fidelium bono conducerent; et caritas,
prodiga sui, in omnes, maxime in sacerdotes atque religiosos, quos fratrum loco
habere consuevisti: quare bene in te recidunt beati Augustini verba: “Semper
habet unde det qui pectus habet plenum caritatis”.
Ceterum cum animi laudibus similes etiam in te ingenii dotes insunt: doctrina,
scientia, studium rerum divinarum, sanae disciplinae amor, quod vallum semper
fuit religionis tuendae; ceterae quae te ornant. Neque mirum si his sapientiae
donis instructus, multa provideris, multa egeris, neque fere ager fuerit in
Ecclesia quem non araveris uberi fructu: docuisti enim egregius magister;
Studiorum Universitatem atque Provincias Societatis Iesu rexisti, prudenter;
Coadiutorem egisti in Quitensi metropoli; cui frequentissimae Ecclesiae iamdiu
et moderaris cum omnium bonorum laude.
Ne singula, Venerabilis Frater Noster, tamen haec placet in medium proferre:
multiplicasse te, paroecias, earumque aptiorem te dispositionem curasse; populi
institutioni omni ope intendisse, magistris tradendae doctrinae magna cura
comparatis; tempus te produxisse praeparationis ad singula sacramenta; sacrum
Seminarium te ceu oculos amasse, utpote sapientiae atque futurorum sacerdotum
officinam; cetera.
Est ergo, Venerabilis Frater Noster, cur tu laeteris, Ecclesia gaudeat, Nos tibi
vehementer gratulemur. Pignus autem dilectionis Nostrae atque benevolentiae
divinae signum sit Apostolica Benedictio, quam tibi, Auxiliaribus, clero
populoque tuo impertimus, ac quotquot te amant.
Ex Aedibus Vaticani, die XXX mensis Iunii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus
Nostri quinto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
|