The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
ROGERUM S.R.E.
CARDINALEM ETCHEGARAY
ARCHIEPISCOPUM MASSILIENSEM

 

Venerabili Fratri Nostro
Rogero S. R. E. Cardinali Etchegaray
Archiepiscopo Massiliensi

Venerabilis Frater Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem

Congensis Ecclesia, quam tres ante annos iter pastorale conficientes per Africae regiones visitavimus, Nostrum amorem et studium significaturi, die XXVIII proximi mensis Augusti centum celebrabit annos, ex quo Natio illa evangelizari coepit. Hoc eventu Nos vehementissime laetamur, quandoquidem nullam cuiquam genti maiorem gratiam concedit Deus, quam evangelizationem, unde homines ad salutem vocantur, nullumque maius catholicae Ecclesiae gaudium, quia per evangelii praedicationem eius Matris universalis natura perficitur et manifestior apparet in dies, et Christi votum et iussus adducitur ad effectum: “Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae”.  Ceterum spem concipimus ex his celebrationibus ampliorem christiani nominis propagationem esse futuram, cum Congensis catholica communitas vere sit granum sinapis iam in arborem crescens et fermentum immensam illam continentem fermentans. Hinc ipsi Congenses Episcopi diligentissimam impenderunt operam ut hunc eventum agendum optime praepararent, tum fideles ad precationes et ad conversionem adhortantes, tum catechetica institutione erudientes, tum potissimum eidem eventui celebrationem praeponentes Conventus Eucharistici nationalis, qui proximo mense Augusto fiet, triduo 24-27. Quod consilium quantam sit utilitatem allaturum facile intellegitur: est enim Eucharistia sacramentum ex quo principes christianae virtutes, fides, spes, caritas quasi ex suo fonte hauriuntur, ceterae aluntur et roborantur; quo quisque Christi fidelis sentit se unum esse eorum, qui de uno pane participantes,  unum etiam efficiunt corpus et vinculo obligantur arctissimo equidem cum fratribus fidei, arcto etiam eum omnibus hominibus, cum horum iure pleno sit Christus caput et rex. Est igitur Eucharistia Ecclesiae fulcrum, fundamentum; est insuper imago aeterni illius convivii, ad quod destinati sumus, quod ardenter suspiramus, in quo ipse Dominus noster faciet nos discumbere et transiens ministrabit nobis.  Denique ab Eucharistia pax, concordia, mutuum auxilium, his praesertim temporibus, cum periculum est ne multiplicatae cupiditates, nimius rerum externarum amor, depravati animorum sensus, obscurato et offuso caelorum lumine, hominem et ipsam humanam societatem dissolvant.

Ob eam causam expedit ut hae celebrationes, quae peropportune conficientur Brazzapoli, in urbe Reipublicae Popularis Congensis principe, maximo decorentur honore. Cum autem per Nos id fieri non possit aliis distentos Ecclesiae negotiis quae, etsi optantes, non sinunt statuimus te, Venerabilis Frater Noster, Legatum Nostrum eligere et renuntiare, qui et in Eucharistico Conventu et in celebratione centesimi anni ex quo Civitas Congensis est evangelizata, Nostram veluti geras Personam Nostrorumque optatorum et hortationum sis interpres et nuntius. Cum vero cognitas habeamus praeclaras sive animi sive mentis dotes tuas, non dubitamus, quin legationis officio ita sis functurus, ut ea, quae his religiosis inceptis sunt proposita, Dei adiuvante gratia, reapse efficiantur.

Deum igitur deprecantes, Ut ex his sollemnibus cuncta Congensis gens uberrimos capiat spiritales fructus, tibi, Venerabilis Frater Noster, sacrorum Antistitibus, Magistratibus, Clero, religiosis sodalibus et universo populo Dei, haec sancta participaturis, Benedictionem Apostolicam, dilectionis et benevolentiae Nostrae testem, libenter impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XXI mensis Iulii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 

top