The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
OCTAVIO ANTONIO S.R.E.
CARDINALI BERAS ROJAS
ARCHIEPISCOPO SANCTI DOMINICI

 

Venerabili Fratri Nostro
Octavio Antonio S. R. E. Cardinali Beras Rojas
Archiepiscopo olim Sancti Dominici

Adest, venerabilis frater noster, sacerdotii tui quinquagesimus anniversarius dies, quasi meta unde confecti itineris clarus et laetus visus; namque fieri non potest quin illud quasi novae et divinae condicionis initium et exinde facti gradus memoriam tuam redundanti dulcedine quodammodo defatigent. Cuius dulcedinis causae duae: altera immensus Christi amor, qui tibi vocato ministerium delegavit redemptionis divitias quam largissime distribuendi; altera, ipsa vitae tuae ratio, qua ostendisti, nec sane per breve tempus, sed per quinquaginta annos, longissimum aevi hominis spatium, fortiter, fideliter, sapienter eodem te esse optime functum. Nihil enim, quod illud postulabat, praetermisisti: non verbi praedicationem, non sacramentorum administrationem, non curam gregis multiplicem, non opera, non incepta. Ex quibus, ne tempore deficiamur omnia recensentes, quaedam commemorare satis ducimus esse: opus vocationum ecclesiasticarum, cleri formationem perennem, exstructa seminaria dioecesana et paroecialia templa et sacella et ephebea catholica et sedes egentibus adiuvandis; dein apparatos Conventus Eucharisticos et Mariales, institutam Conferentiam Episcopalem, cui multa triennia praefuisti: quae omnia in animis insident eorum, quorum vel egisti curam vel admirationem excitavisti, imprimis fidelium archidioecesis Sancti Dominici. Quantamque his rebus gestis tibi pepereris laudem, ex eo patet, quod primus Reipublicae Dominicanae ad cardinalis dignitatem es evectus, aliaque non pauca munera obiisti permagni momenti, praesertim in Episcopatu Latino Americano; sed ex eo potissimum, quod locum obtines principem in Ecclesia Dominicana, maximo habitus in honore, qui eo magis profecto tibi debetur, quod fuisti quondam unicus omnium catholicorum istius nationis Pastor. Habes igitur, Venerabilis Frater Noster, cur Domino plurimas persolvas gratias ob datum auxilium, quo omnia, sine quo nihil possumus secundum Domini Iesu Christi monitum.  Ceterum Nobis quoque causa est, cur in Deum grati simus, cum et eius sanctae Domui fueris decori et Summorum Pontificum indefatigatus et dignissimus adiutor. Quid denique tibi, sincerissime probato, ominemur, nisi ut diu adhuc Ecclesiae inservias per exercitas virtutes et maxime per precationes, quandoquidem, abdicato pastorali ministerio, maior est data opportunitas cum Deo et ardentius colloquendi et secretius habitandi?

Quae a Deo petimus ut concedat, et gaudii tui ex pectore participes, Benedictione Apostolica, manifestissimo benevolentiae Nostrae signo, te confirmamus; quam communicari volumus etiam cum Episcopis, sacerdotibus, religiosis viris et mulieribus, fidelibus Sancti Dominici, cumque omnibus quos amas, qui te amant.  

Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Iulii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 

top