 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD HANNIBALEM S.R.E.
CARDINALEM MUÑOZ
DUQUE ARCHIEPISCOPUM METROPOLITAM BOGOTENSEM
Venerabili Fratri Nostro Hannibali S.R.E. Cardinali Muñoz Duque
Archiepiscopo Metropolitae Bogotensi
Adpetit laeta dies plena luce, qua quinquaginta abhinc annos sacerdotio
initiatus es. Eo sane dono, quo nullum aut amplius aut maius est in terris datum
hominibus, tu in perpetuum summo Deo consecratus es, Ecclesia ministrum idoneum
nacta est, grex vero Pastorem industrium, pium, sedulum que invenit. Neque tu
solus illa die, decima nona Novembris, gaudebis renovata animi gratia, sed et
filii tui archidioecesis Bogotensis, quibus amantissime praees, et amici, quos
tanta aetas peperit, et quotquot vitae necessitudo tecum amore copulavit.
Cum his autem etiam Nos, Venerabilis Frater Noster, praesentes habe; qui
pietatem, prudentiam, virtutem tuam eximia opinione aestimantes, et gaudemus hac
sollemnitate tua quasi de Nostra, et gratias tibi reddimus iustas ob ea omnia
quae gesseris, caelesti Patri pectore ab imo preces admoventes, ut, qui potens
est “omnem gratiam abundare facere”, gratias gratiis, dona donis, muneribus
munera sancta tibi superaddat.
Remeabis profecto, Venerabilis Frater Noster, die illa propinquante, — Nosque
tecum — ad priscam sacerdotii tui florentemque aetatem; ad gaudia pectus
inundantia; ad proposita; ad agros egregia virtute exaratos; ad uberem messem,
quam laeta falce in caelestia regna collocasti. Discrimina quoque et labores
mentem animumque subibunt, quae merita auxerunt, gaudia cumulant: est enim
iucundissima animo bene actae vitae recordatio, stimulosque addit ad usque
maiora pro Ecclesia certamina.
Volentes autem nunc e multis nonnulla excerpere acta in luceque collocare,
haec praecipua commemorabimus: erexisse te nempe, postquam in dioecesi
Succursensi et Sancti Aegidii certa virtutis tuae dedisses documenta, sive minus
Seminarium in dioecesi Bucaramangensi, hodie metropolitana, sive maius ad totius
provinciae ecclesiasticae commodum in Neopampilonensi metropoli, quam provido
consilio nemo non videt; Columbianae Conferentiae Episcoporum praeterea, cuius
ter Praeses fuisti, structuram renovasse, magno sane fructu; apparationem XXXIX
Conventus Eucharistici omnium gentium quam diligentissime curasse, cui Paulus
VI, Decessor Noster, anno MCMLXVIII, sollemnissime interfuit; ad hoc, novas
paroecias ad septuaginta te condisse, cum populi utilitate atque emolumento;
consilia et Sodalitates dioecesanas consolidasse; verbo et exemplo clerum
fraternae concordiae vinculo arctius conglutinasse; ecclesiasticas vocationes,
grande sane opus, summopere curasse, bene persuasum habentem sacerdotibus nihil
umquam suffici posse. Tandem ea quae Sacrosanctum Concilium Vaticanum II
iussisset, te quantum in te esset, ad exitum deduxisse. Neque praetermissum
volumus fuisse et esse te iam circiter decem annos Vicarium Castrensem
Columbianae Reipubblicae, in subsidium militum spirituale, idque prudenter.
Iure decessor Noster Paulus VI te sacra Patrum Cardinalium Purpura ornavit,
quam solida virtute honorasti.
Est ergo, Venerabilis Frater Noster, cur tu gaudeas, Nos cum frequenti populo
laetemur. Quo vero tu maiorem ex hac sollemnitate tua percipias laetitiam,
Benedictionem Nostram Apostolicam sive tibi, sive Auxiliaribus tuis, sive clero
cunctoque gregi fidelium largimur, Patris Fratrisque amore.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Octobris, anno MCMLXXXIII,
Pontificatus Nostri sexto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
|