The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
 IOSEPHO MARIAE S.R.E. BUENO ET MONREAL
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE HISPALENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho Mariae S. R. E. Cardinali Bueno et Monreal
olim Archiepiscopo Metropolitae Hispalensi

Die XV mensis Decembris quae proxime adpetit, anni XXV complebuntur a suscepta Patrum Cardinalium Purpura: a die scilicet qua Ioannes XXIII, Decessor Noster, ad egregiam pietatem tuam more Maiorum respiciens; et ad prudentiam eximiam in iis eligendis quae ad maiorem Dei gloriam conducerent; et ad industriam qua, Pastor sollicitus, Christi gregem administrares, ceteraque vitae tuae acta tum ante, tum post adeptum episcopatum, in amplissimum Ecclesiae senatum optimo te consilio cooptavit. Quod certe ea causa gessit, ut non solum tot annorum labores iusto honore adficerentur ac merito praemio donarentur, sed etiam ut Summi Pontifices, negotiis tantis gravati ac fere pressi, cum ceteris te etiam sollertem ac prudentem consiliarium haberent: te, inquimus, cuius ingenium ferax, tenax propositum, aequa consilia, audacia coepta Decessor ille Noster cognovisset, magna cum aequitate animique lenitate coniuncta: fama enim et vox una erat populi tui talem se invenisse Pastorem, qui Christique Apostolorumque vestigia secutus, eorum imaginem presse exhiberet; quod quantopere Hispalensi Ecclesiae profuerit nemo non videt, Nosque plane compertum habemus.

Hoc igitur per te factum est, ut qui tanta dignitate ornatus esses, splendore virtutis eam in vicem honestares.

Ceterum, quae esset opinio Nostra de te, coram pluries ostendimus.

Iamvero, si nunc, Venerabilis Frater Noster, velimus, paucis quidem, de iis colloqui quae Pater Cardinalis inieris, occurrit caritas tua illa, vivax ceu flamma, qua iam ab initio sacerdotii tui animos complexus es, maxime egenos ac pauperes, nobiliora Ecclesiae sanctae membra; neque id interdum, sed semper, tot per lustra, perpetua dilectione et amore. Singulari vero studio sacerdotes atque Religiosos es prosecutus, quorum uniuscuiusque laudes, vires, discrimina intuens, formare non destitisti magister, et al maiora usque hortatus es, laetissimo fructu. Qua re, metropolitana Hispalensis Ecclesia, quae cleri penuria haereret, iam necessarios sacerdotes habet fertilisque viret; et, quod maius est, ita conglutinasti concordia animos, ut iam, quantum in humanis potest, una sit mens omnium.

Ceterum, te auctore fautore, sunt structurae Archidioecesis Hispalensis ad praescripta sacrosancti Concilii Vaticani II aptatae; paroeciae multae creatae; nova dioecesis Assidonensis-Ierezensis e suo territorio nata; eruditio populi religiosa aucta; Synodus archidioecesana, anno MCMLXXIII, celebrata, non sine uberi fructu. Cetera multa.

Sunt ergo bene, Venerabilis Frater Noster, collati honores in te collocati; neque spes Ecclesiae in irritum ceciderunt. De qua re Nos gratias plurimas agimus, a Deo exoptantes ut hic praesidiis auxiliis assit, suo vero tempore iusta praemia det.

Tu quidem, Venerabilis Frater Noster, iam te Ecclesiae Hispalensi abdicasti, ac proinde pro industria ac labore pietatis ac virtutis hostias Deo offere coepisti. At suspice caelum, unde pax vera ac solamen.

Ceterum Nos te amare patris fratrisque modo; te laudare ut bonum Christi militem, pro certo habe. Quem, quasi aggere, apostolica Benedictione munimus, cum iis omnibus communicanda, quos caros habes.  

Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Novembris, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri sexto.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 

top