Index   Back Top Print

[ LA ]

EPISTULA IOANNIS PAULI PP. II 
VINCENTIO TRUIJEN O. S. B. ABBATI CLARAVALLENSI

De Pontificia Commissione Vulgatae editioni recognoscendae atque emendandae.

 

Quanta veneratione Ecclesia sancta sacrorum Librorum editionem a beato Hieronymo curatam et complexa fuerit, et custodierit per saecula, non modo usus eius ostendit in Ecclesia perpetuus, sed etiam recognitiones frequenter ab ipsa curatae. Quarum sane, post Concilium Tridentinum celebratum, ea princeps semper est habita, quae iussu et auctoritate Xysti V, Decessoris Nostri, apparata, anno MDXCII, est eius nomine foras data quamvis vita functi. Ceterum nova Vulgatae editio, quae Lugduni, anno MDCIV, de prelo exiit, una cum defuncti Pontificis, etiam Clementis VIII nomen ferebat, atque idcirco «Xystina-Clementina» vocata est.

Hae profecto Vulgatae editionis retractationes non eo spectabant ut nova quaedam translatio nasceretur, aut Hieronymiana in melius corrigeretur, sed eo unice tendere, ut ad ipsam editionem, quam sanctus Ille Doctor Ecclesiae seu transferendo, seu recognoscendo curaverat, remearetur, utpote quae inter ceteras sive doctrina et eruditione, sive latinitate optima videretur.

Cum res tamen non omnino feliciter cessisset, in omnium votis fuit ut nova Vulgatae editio summa cura compararetur, eo praesertim cum sacrosanctum Concilium Tridentinum textum illum «authenticum» declarasset, atque idcirco ceteris omnibus praeferendum. Quae profecto causa fuit, cur Pius X, sanctus Decessor Noster, sacrarum Litterarum studiis in Ecclesia tum reflorescentibus, ad Vulgatam editionem restaurandam considerationem intenderit, prudentique consilio tam arduum negotium Sodalibus ex Ordine S. Benedirti crediderit, qui in hac arte excellerent. Ceterum, ex omnibus illorum Abbatiis Pius XI, Decessor Noster, Claravallensem operi perficiendo praefecit, cuius in usum Sedemque laboris Abbatiam S. Hieronymi Romae struendam et apparandam curavit.

Pii vero ac docti Monachi illi innumeros codices collatos, eosque quasi hierarchice dispositos, et examinaverunt, et expenderunt, et diligentissime excusserunt, pluresque sacrorum Librorum in pristinum, quantum maxime potuit, restituerunt, non sine Ecclesiae doctorumque virorum laude.

Attamen aliae interea natae eorundem Librorum editiοnes (quas inter Neo-Vulgata merito laudatur), item normae latae de sermonibus popularibus in sacram Liturgiam inducendis aliaeque res cum his coniunctae efficere videntur ut munus, eidem Abbatiae a Sede Apostolica commissum, quodammodo impletum esse censeatur.

Quare, omnibus mature perpensis, Nos negotium tοtum ita expediendum esse putamus ut Abbatia S. Hieronymi a suo incepto cesset, sedesque ad alios usus cedat, quinque Monachis ibi manentibus, qui munus olim susceptum usque ad totius Veteris Testamenti recognitionem perducant; quorum Coetui hic sit titulus: «Pontificia Commissio Vulgatae Editioni recognoscendae atque emendandae»; facta etiam potestate tum eadem sede tum bibliotheca utendi.

Restat ut Tibi, Dilecte Fili, Tuisque sodalibus gratum animum Nostrum significemus pro diuturno ac diligenti opere, quod in laudem non solum vestram sed etiam ipsius Ecclesiae vertit. Peculiaris vero caritatis et benevolentiae Nostrae testimοnium sit Apostolica Benedictio, quam Tibi et Monachis curae Tuae commissis libentissime impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Ianuarii, anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1984 -  Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana