|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD
ERNESTO S.R.E.
CARDINALI CORRIPIO AHUMADA ARCHIEPISCOPUM MEXICANUM MISSUM
EXTRAORDINARIUM AD CONGRESSUM MARIANUM NATIONIS BOLIVIAE
Venerabili Fratri Nostro Ernesto S.R.E. Cardinali Corripio Ahumada
Archiepiscopo Mexicano
Quadrigentesimi iam anni memoria appropinquante praeclara ex quo videlicet
tempore Beatissima Virgo Maria festo Purificationis suae die sollemniter veluti
proprium solium conscendit apud Boliviae oppidum “Copacabana” nominatum, omnis
eadem natio — quem ad modum vehementer laetantes didicimus — celebrat initia
singularis suae pietatis erga Christi Matrem sanctissimam, repetit historiam
mirabilis cuiusdam floris propagationisque illius cultus de loco in locum necnon
de humili sacello ad insignem profecto aedem, ubi hodie ipsa nunc “Domina a
Copacabana” vigilans tamquam mater vera custodit Bolivianam nationem omnesque
eius fidelium ordines.
Non iustissima ergo sine causa agetur ante et post memoratum Purificationis diem
Congressus Marialis totius civitatis Bolivianae in urbe Pacis, cum insita iam
populo pietas mariana confirmabitur, renovatio cultus secundum temporum
nostrorum necessitates praeparabitur, aliud saeculum magnae fidei precibus ac
votis signis publicis ac documentis inaugurabitur.
Cum vero inde a principio et Episcopatum Nostrum et Pontificatum ipsum favori
commiserimus auxilioque Deiparae Virginis idque prae Nobis etiam titulo feramus,
neminem fugere potest quanto studio eventum illum Marianum Bolivianae ecclesiae
respiciamus quantoque simul desiderio cupiamus quadamtenus sollemnibus eis
interesse ad gloriam Dei Matris communitatisque Bolivianae commodum maximum Te
igitur, quippe qui Sanctuario alii Mariano Dominae Nostrae Guadalupensis
Americarum Patronae praesis intra archidioecesis Mexicanae fines, volumus pro
Nobis adesse in Boliviano Congressu Mariali exeunte Ianuario ineunteque
Februario mense ad idque munus et officium hisce te litteris destinamus “Missum
Extraordinarium” Nostrum.
Nostra proinde ex mente ac sententia alloqueris non modo Congressus ipsius
participes verum omnem etiam clerum et populum dilectissimae eius Nationis
Boliviae. Nostros pernotos iam tibi sensus iterum patefacies et illustrabis de
praecipuo marialis cultus loco in Catholicae Ecclesiae omnisque Christifidelis
vita. Preces denique Nostras iterabis ut quam uberrimi fructus fidei actionisque
christianae hoc ex congressu et anniversaria recordatione in totum populum
emanent durentque in proximos annos. Cuius rei causa etiam Apostolicam
Benedictionem supernorum luminum roborumque auspicem communicabis cum
adstantibus universis, quos per te vocis Nostrae interpretem benignissime
salutamus ac potenti Virginis Copacabanae praesidio et patrocinio rursus
fidenter commendamus.
Ex Aedibus Vaticanis die XXV mensis Ianuarii anno MCMLXXXIV Pontificatus Nostri
sexto.
IOANNES
PAULUS PP. II
©
Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana
|