Venerabili Fratri Nostro
Timotheo S. R. E. Cardinali Manning
Archiepiscopo Metropolitae Angelorum in California
Dies XVI mensis Iunii, hoc anno, candidissima sane orietur cum tibi, Venerabilis
Frater Noster, tum populo tuo, tum etiam Nobis, qui dulci amicitiae vinculo
tecum coniungimur, praeter quam quod sacerdotalis Ordinis sacramento.
Ac primum quidem erit dies illa iucundissima tibi, cui quinquaginta abhinc annos
sacerdotium attulit, donum donorum, munus munerum, atque immensum divinarum
gratiarum cumulum. Non hic profecto Nobis mens est tantae rei retexere laudes,
quas apud beatissimos Patres egregias ac fere perpetuas excerpere atque meditari
consuevisti; id vero unum promimus: per sacerdotium fuisse te cum Christo quam
arctissime iunctum, cuius imaginem praebes, quasi in Christum alterum
transfiguratus. Quare ad te omnino attinent verba illa grandia S. Gregorii
Nysseni: “Qui igitur adhuc unus e multitudine ac plebe eras, repente redderis
praeceptor, praeses, doctor pietatis, mysteriorumque latentium praesul” (S.
Gregorii Nysseni, Oratio in diem lum.).
Accrevit autem vehementer dignitas tua illa anno MDCCCCXLVI, cum videlicet per
episcopatum Apostolorum Collegio appositus es, eorum dignitatis participes, ac
praerogativarum illorum consors: nam ex eo non solum datum est tibi ut nativo
iure verbum Dei sanctum disseminares, et proprio gregi praeesses, et creditum
populum legitime regeres, sed etiam ut, participata Spiritus Sancti virtute,
novos Episcopos ac sacerdotes Ecclesiae per consecrationem procreares; quod
quantum tibi honoris, Ecclesiae utilitatis contulerit, nemo non videt.
Quodsi iam a dignitate ac maiestate Sacramenti ad te transgredimur ipsum,
deprehendemus nimirum te, opitulante gratia, vocanti, agenti ac moventi Deo ita
respondisse, ut magnitudo doni exigebat: pietate, in primis, egregia et sancta,
erga Deum eiusque sanctissimam Matrem, parentem alteram tibi; singulari deinde
prudentia in iis eligendis quae Deo maximo gloriam, gregi commodum parerent:
haeret enim saepe humana facultas in incertis vitae casibus, nisi consilium
rectum meliora suadeat; caritate, praeterea, erga omnes, maxime in pauperes et
ope destitutos, quos omnimodis et iuvare et ad aeterna flectere sanctum tibi
fuit, iuxta Christi Apostolorumque doctrinam; studio tandem gloriae Dei
procurandae proximorumque salutis comparandae, quae praecipua semper fuit
bonorum Pastorum sollicitudo illorumque laus. Neque praetereundum est te
peculiari atque perenni obsequio hanc Apostolicam Petri Sedem ac Nosmet ipsos
coluisse; quod Nos magna gratia rependimus. Ceterum, “quaecumque sancta,
quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae” ... haec semper cogitasti, ad Pauli
monitum (Cf. Phil. 4, 8).
Non ergo mirum, si grex te amat, clerus veneratur, Episcopi tuae nationis te
maximi faciunt, ac, quod maius est, si Paulus VI, Decessor Noster, inter Patres
Cardinales te olim allegit.
Est ergo causa cur tu gaudeas, tanta propinquante sollemnitate, populus tuus
Angelorum exultet, Nos et laudemus te, et gratulemur tibi ob tam egregie acta in
bonum Ecclesiae, et gratias agamus merito pares. Ceterum, omnia bona ac sancta
cum tibi, Venerabilis Frater Noster, optamus, tum Auxiliaribus tuis, tum etiam
clero populoque tibi credito, ac quotquot te amant.
Benedictio vero apostolica omnes vos in virtute confirmet.
Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Iunii, anno MDCCCCLXXXIIII, Pontificatus
Nostri sexto.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana