The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA 
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI KÖNIG

 

Venerabili Fratri Nostro
Francisco S.R.E. Cardinali König

Venerabilis Frater Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

Diebus VIII-IX huius mensis Septembris sollemnia saecularia complebuntur anni millesimi trecentesimi ab invecta christiana religione in Croatiam. Quo conventu iam tertio Croatus populus, quasi per sacrae trilogiae partes, faustissimum illum eventum commemorat, quo nobilis illa gens in membrum viride ac vitale Ecclesiae transiit, eiusque sive laboris atque periculi, sive etiam honoris et gloriae particeps facta est. Accedit trecenaria memoria inventi signi Mariae Bistricae, urente bello absconditi ne damna pateretur aut omnino periret.

Inminentium autem celebrationum initium, in exordii speciem, captum est anno millesimo nongentesimo septuagesimo sexto, in urbe Solin, in archidioecesi Spalatensi, ut delapsi anni mille celebrarentur ex quo Yelena, Augusta Croatarum Regina, templum in Solin condiderat; altera sollemnia secuta sunt anno millesimo nongentesimo septuagesimo nono, in pago Nin, annos mille centum ex quo Branimirus Rex, missis ad summum Pontificem Ioannem VIII Litteris, quasi dextra data, confirmabat se suumque populum omnimodam fidelitatem erga Romanam Ecclesiam esse servaturos. Quibus Pontifex ille sanctus gratiis actis, paterno pectore benedixit. Nimirum ex eo communitas illa semper ab Apostolica Sede est tamquam amatissima filia habita.

In utraque vero celebratione, maxime in altera, perinde ac si fides divino beneficio revixisset spirante gratiae vento, populus Croatus e diversis locis Solin et Nin confluxit frequentissimus, ac, praeterquam Christo, etiam Petri Sedi fidem suam obligavit: ea est enim christianorum fidelitas, quae, nedum hominum pectora a suis civium officiis abstrahat, per disciplinae religionem progressui inserviat. Quae omnia in spem haud inanem inducunt fore ut etiam in praesentia populus hic generosus et intrepidus, Sanctorum atque poetarum progenies, frequentissimus adsit, ceu flumen pluvialibus auctum incrementis, ad revocanda tempora illa prisca maiorum, gloriae plena. Gloriam enim patrum in filios recidit, eorumque virtus est opulentum nepotum patrimonium.

Ceterum themata, quae his diebus sanctuario Mariae Bistricae, quasi in communi omnium Croatarum domicilio, meditanda proponuntur: admirabile Eucharistiae mysterium, atque Maria, Christi Mater amabilis, magna sunt, hisque apta temporibus. In Christo enim, adorando Dei Filio in Sacramento altaris latente, non modo fidelis discipulus splendidissimam veritatis facem invenit, sed Auctorem ipsum lucis, in quo veritas constat omnis, sicut in cardine rerum, intellectum hominum satians. Quos profecto saucios, ex hac humana Syrte supernas oras conquirentes, videtur Christus ex Eucharistia blande alloqui: “Surge, comede, grandis enim restat tibi via” (3 Reg. 19, 7), sive solitario, sive cum Ecclesia eunti. Quo divino cibo roboratus, christianus cantat et ambulat. Neque aberit Maria, mater Ecclesiae, cum filiis in laetis, in adversis ambulans.

Talia quasi prooemiati, Venerabilis Frater Noster, iam te docere velimus esse mentem Nostram ut his sollemnibus tu loco Nostri praesis Missus Noster.

Agendum, Venerabilis Frater Noster, ea Filiorum agmina salvere iube nomine Nostro. Hortare ut bene valeant; ut fidem christianam incorruptam in pectoribus servent, in qua una est aeterna omnium salus collocata; ut sint probi, atque eas quaerant divitias quae non pereunt. Item civilibus potestatibus nomine Nostro prospera omnia ac felicia ominare.

Ad te vero quod attinet, non dubitamus quin tu, qua es prudentia in omnibus, pietate in Deum, obsequio erga Petri Sedem, commissum tibi munus pie sancteque agas, in Christi eiusque Matris gloriam, in bonumque fidelium.

Interim autem Deum Patrem omnipotentem in vota vocamus ut cum tibi, tum etiam omnibus praesentibus, maxime Patribus Cardinalibus, Episcopis, Sacerdotibus, Religiosis, universis Iugoslaviae populis, ac quot quot parent veritati, praesens assit. Quos omnes praeterea Apostolica Benedictione munimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Septembris, anno MDCCCCLXXXIIII, Pontificatus Nostri sexto.

 IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1984 -  Libreria Editrice Vaticana

 

top