The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
IOANNI CAROLO S.R.E. PRESBYTERO
CARDINALI ARAMBURU,
ARCHIEPISCOPO BONAĖRENSI

 

Probe conscii Nobis quanta aestimatione observantiaque percoralis tu, Venerabilis Frater Noster, non solum a Fratribus Argentinae Episcopis verum etiam ad omni Conferentia Episcoporum Americae Latinae, cuius fuisti ab initio semper fautor et actor, perlibenter Nos hodie admiscemus gratulabundos sensus Nostros atque ipsas gratulantes hasce voces tot aliis signis et testimoniis multorum in te benevolentiae, sed praesertim fraterni gaudii, ob appropinquantem feliciter vitae tuae honorifģcum certe laetificumque simul eventum: sacerdotii tui quinquagesimum anniversarium diem, duodetricesimum mensis Octobris.

Saepius quidem tecum agentes et colloquentes sacerdotalem animum tuum perspeximus et apostolicum ardorem in multiplici opera pastorali tua, recentius videlicet in efficienti gubernatione vastae communitatis Bonaėrensis, sed prius iam aliis in locis amatissimae patriae tuae. Iuvat igitur Nos propalam hic celebrare sapientem actuosamque maxime industriam tuam, quam illuminato prorsus consilio intendisti semper in educationem cleri ac populi, in spiritalem praeprimis curationem salutemque hominum, in frugiferos apostolatus laicalis motus, in vocationes sacerdotales.

Complures proinde reperimus causas cur et tu in Domino laeteris de hac optata curriculi tui meta, cur Nos tibi vehementissime gratulemur de operibus meritisque presbyteratus et episcopatus tui, cur postremo Deum bonorum pastorum custodem precemur ut anniversarium diem tibi exhilaret caelitus prosperetque in posteros etiam annos laudabilia tua ministerii incepta ac te semper superna consolatione et luce confirmet, auspice Benedictione ipsa Apostolica Nostra quam tibi universoque Bonaėrensi gregi benevolentissimi hac fausta occasione elargimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Octobris, anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1984 -  Libreria Editrice Vaticana

 

top