The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
LADISLAO S.R.E.  PRESBYTERO
CARDINALI LÉKAI,
 ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE STRIGONIENSI


 

Proximo mense Octobri, beatissimae Virginis Mariae dicato Rosario, iam post aestivos calores revirescente natura, memoriam quinquagesimam suscepti sacerdotii celebrabis. Iamque mente fingimus non solum qua pietate tu dulcem sanctamque laetitiam praecipias, quem dies illa tanta induit dignitate, sed etiam quanto gaudio sacerdotes populusque tuus exsultent, de hac tua sollemnitate quasi de propria felices. Quin et Nos cum illis Venerabilis Frater Noster, praesentem habe.

Ad te vero quod attinet, constans animi tui fides, studium erga Deum, caritas in proximos, id profecto effecerunt, ut rerum eventus, laetos tristes, iusta semper aequabilitate spectares, Dei gloriam in omnibus quaereres, in populi salutem curam intenderes, in discriminibus patientiam adhiberes, in fluctibus serenam pacem optares. Quae profecto virtutes scilicet cum episcopatu maturuerunt: collata enim successorum Apostolorum dignitas, atque Purpura Latrum Cardinalium postea data, quem ad modum te inter Ecclesiae principes collocaverunt, ita officiorum tuorum conscientiam in te magnopere acuerunt.

Rem sane testantur illa multa opera quae per haec episcopatus tui lustra gessisti. Ne singula; est te auctore sacellum Hungaricum in Specubus Vaticanis, Romae, restitutum, quod Nos ipsi facto Sacro, anno MCMLXXX inauguravimus. Item provido consilio effecisti ut Budapestini domum aperires iis excipiendis qui provecto essent aetate; quanto cum illorum commodo nemo non videt. Templa praeterea quae aut tempus aut bellum corrupisset, tota archidioecesi refici curasti, non solum cum fidei, sed etiam cum artis emolumento. Quin id etiam est a te prudenter obtentum, ut novum templum Budapestini aedificaretur, beato Eusebio sacrum (fuit autem hic Monachorum conditor a S. Paulo Eremita), ante quod die XXI proximi mensis Octobris sollemni caeremonia divina mysteria celebrabis.

Qui sane, de interioribus etiam animorum templis sollicitus, sive sacerdotum, sive etiam laicorum curam adhibuisti assiduam: illorum quidem per annuos Iuris Canonici cursus, accitis Roma Professoribus, horum vero per epistulares sacrae Theologiae scholas. Ceterum, ad alendam pietatem, per te patuit etiam domus a Sancto Gerardo, quam in loco Leŕnyfalu aperuisti.

Est ergo, Venerabilis Frater Noster, cur tu ad aevum actum respiciens gaudeas, Nos tecum laetemur, de fructibus gratias agentes, quos ex opere tuo Ecclesia colligit.

Hauri ergo iam nunc quae dies illa parat: lucem, gratiam, Dei benevolentiam. Ad Nos quod attinet, tibi, sacris Praesulibus qui aderunt, Auxiliaribus, clero populoque tuo, Nobis carissimo, ex animo benedicimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Septembris, anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.

 IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1984 -  Libreria Editrice Vaticana

 

top