The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
PETRUM S.R.E. CARDINALI PALAZZINI,
CONGREGATIONIS PRO CAUSIS SANCTORUM PRAEFECTO

 

Venerabili Fratri Nostro Petro S.R.E. Cardinali Palazzini
Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum Praefecto

Postridie Nonas Decembres, hoc anno, iamiam imminente sollemnitate B.M.V. nulla peccati labe conceptae, et alia festivae causa laetitiae tibi incidet, quovis gaudio dulcior, quavis luce illustrior: memoriam quinquagesimam, dicimus, sacerdotii tui olim in vitae vere suscepti. Quem diem repetens animus tuus iam nunc tanta mergitur suavitate, quanta fortasse tunc: non enim aut est Dei gratia contracta, aut senuit amor in pectore. Ac fore sane praevidemus ut multi tum ex amicis, quos multos habes, tum ex discipulis, quorum in mentes sacrarum disciplinarum semina sparsisti, tum e ceteris qui vario humanarum necessitudinum vinculo tibi nectuntur, eo die tibi circumfundantur, ut cordis abundantiam ostendant.

Quos inter, Venerabilis Frater Noster, et Nos considera: qui sive de tua virtute, sive de scientia, sive de pietate in Deum eiusque Matrem, opinionem egregiam semper habuimus. Neque te maiore amplectimur benevolentia; cui, data occasione, non modo sancta, bona, honesta omnia ominamur, sed etiam a Deo haec, assidua prece, petimus, sic ut frater pro fratre consuescit. Ceterum, de tuo labore de eiusque fructibus gratias reddimus, grato animo. Tu autem, Venerabilis Frater Noster, sanctam huius diei laetitiam hauri, gratiam suscipe, spem immortalium bonorum redintegra, destinatum iter a Deo alacer emetire.

Quod si nunc, Venerabilis Frater Noster, actae vitae paginas, cursim quidem, volvi placeat, deprehendemus quidem multa in illis condi, quae Deo honori, tibi autem laudi cedant. Nam pietas illa singularis, quae te puerum ad sacerdotium inclinavit, eadem comes tota vita fuit; adeo ut omnia quae ageres idem studium saperent: gloriae Dei videlicet procurandae, proximorum salutis quaerendae. Ecclesiae matris communis honorandae.

Quod, praeter quam virtute, prudentia, consilio, studio praesertim ac doctrina tenuisti: theologiae moralis, in primis, ac Iuris Canonici; historiae deinde tum ecclesiasticae tum civilis; Conciliorum postremo ac Dogmatum; cet. Inde profecto nata messis scriptorum tuorum fertilissima; quorum praecipua in medium proferre placeat: Lexicon Theologiae moralis; Dictionarium morale et Canonicum; Lexicon Conciliorum; Bibliotheca Sanctorum; Theologia moralis; Institutio Theologiae moralis: quorum operum aut auctor fuisti, aut pars magna. Ceterum alia scripta, eademque innumera, variae continent Encyclopaediae, ephemerides, commentarii: urgebat enim tum amor sapientiae, tum studium veritatis.

Multos etiam discipulos docuisti. Nam, perinde ac si ad docendum natus esses, tota fere vita huic muneri vacasti, maxime in Pontificia Studiorum Universitate Lateranensi, per omnes academicos gradus progressus. Ceteroquin coepta multa iniisti ut studia promoveres. Quam vero digna fuerit Apostolicae Sedis atque studiosorum de te sententia, sive data munera produnt, sive collatae dignitates.

Etenim, ut paucis multa perstringamus, fuisti Decanus Facultatis Theologicae Lateranensis; Praelatus cum suffragio atque Promotor iustitiae Supremi Tribunalis Apostolicae Signaturae; praeterea Vir alter a Secretario S. Congregationis pro Religiosis; a secretis Sacrae Congregationis pro Clericis. Tandem, anno MCMLXXX, es Praefectus S. Congregationis creatus pro Causis Sanctorum, eoque adhuc munere fungeris. Quibus aliisque officiis accesserunt, quasi impigri corona laboris, tum episcopalis decor, tum Patris Cardinalis amplitudo: quae munera et officia semper cum dignitate tuitus es.

Non ergo, Venerabilis Frater Noster, tradita talenta fossa terra abscondisti, sed pie mercatus, multiplicasti. Qua re, est cur tu quidem gaudeas, Nos gratias iustas agamus.

Quo vero accrescat sollemnitatis tuae huius laetitia, Benedictionem Apostolicam tribuimus, cum tibi, tum Officialibus tuis, atque omnibus qui te diligunt.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Novembris, anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri septimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1984 -  Libreria Editrice Vaticana

 

top