The Holy See
back up
Search
riga

IOANNIS PAULI PP.II

NUNTIUS GRATULATORIUS

EM.MO P.D. CONRADO S.R.E.
DIACONO CARD. BAFILE

 

Non semel his proximis annis nec obscure quidem Nοs tibi, Venerabilis Frater Noster, significavimus; quanti omnino ministerium tuum erga Christi Ecclesiam hancque Sedem ipsam Apostolicam aestimemus, et quantum ipsi laetemur de laudibus operibus virtutibus longioris vitae tuae et operae eadem in Domini Iesu vinea electa. Hoc scilicet animo per litteras tibi atque coram etiam sinceros Nostros patefecimus tibi sensus.

Novus tamen isque hοnοrificus plane curriculi tui eventus iterum Nos libentes sane adducit ut per huius epistulae officium benevolentiam tibi omnem Nostrani deferamus gratulationemque exprimamus usquequaque fervidam.

Probe enim cognovimus proximo mense Februario deindeque Martio vicesimum quintum exiturum esse annum, ex quo Decessor Noster, apud quem proxime operabaris, Ioannes XXIII immortalis memoriae ad altiora in Ecclesia munia destinans in Apostolorum te Collegium adlegerit receptaque episcopali ordinatione in Sancti Iosephi Sollemnitate Apostolicum Nuntium in Germanum fidenter emiserit.

Cum totidem igitur illis, qui et hic in Secretariae Status officiis ministrum te ac postmodum in Sacra Congregatione pro Causis Sanctorum Praefectum noverunt suntque admirati et illic laudabiliter item apud Nuntiaturam in Germania agentem viderunt suntque reveriti, cupimus Nos bona omina coniungere quasi praesentes et gratulantia simul vota proferre ob eandem anniversariam memoriam. Praecamur videlicet coniuncte ut praeteritorum recordatione aequa meritorum Dominus ipse te consoletur et exhilaret, memoriales illos illuminet dies, animi tibi tranquillitatem et firmitatem valetudinis in posterum tribuat tempus.

Accipito igitur salutationem fraternam hanc Nostram ac Benedictionem eodem tempore Apostolicam qua tibi, Venerabilis Frater Noster, a bonοrum pastorum custode divino vilicorumque fidelium remuneratore largissimo optatissima quaeque imploramus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Ianuarii, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 

top