 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA MISSA
AD UNIVERSAE CATHOLICAE ECCLESIAE
EPISCOPOS
Venerabiles ac dilecti Fratres in episcopatu,
Vertens annus millesimus nongentesimus octogesimus quintus, in quo
Internationalis Annus Iuventuti dicatus celebratur, profecto et nobis
praeclaram occasionem offert, ut simul Christum iuvenibus exhibeamus, simul
iisdem ostendamus quem locum ipsi obtineant in Ecclesia. Ad hoc autem quod
attinet, oportet sane nos aliquid singulare agamus in apostolatu pro iuventute,
sive Romae, sive in singulis singulorum locorum Ecclesiis: in diversis, dico,
nationibus, dioecesibus, paroeciis, sic ut in ambitu uniuscuiusque
consociationis, sodalicii apostolici, quotquot iuvenes conglobant.
Velitis ergo, Venerabiles Fratres, hic adiunctam Epistulam Apostolicam ad
iuvenes quam aequo excipere animo, eaque, quem ad modum visum fuerit, uti.
Nimirum possunt hae Litterae initium esse atque principium unde alii per vos
enascantur de eodem argumento tractatus, quibus vos, pastores sane vigiles,
materiam propositam vel enucleatius Ecclesiarum vestrarum condicionibus atque
necessitatibus aptetis.
Etiam Epistula ad sacerdotes, Feria V in Cena Domini, idem argumentum hoc
anno tractat: nam in omnibus nobis amor ille insidet ac regnat, quo Christus,
Pastor bonus, iuvenes complectitur, veritatis, salutis ac pacis viam eos docens.
Ceterum vobiscum, Venerabiles ac dilecti Fratres, Quadragesimae coniunctus
laboribus et Paschatis gaudiis, vestrumque meumque ministerium Deo trado,
fraterno caritatis foedere.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXXI mensis Martii, Dominica in Palmis de Passione
Domini, anno MDCCCCLXXXV, Pontificatus septimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1985 - Libreria
Editrice Vaticana
|