The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
 AURELIO S.R.E. CARDINALI SABATTANI,
SUPREMI SIGNATURAE APOSTOLICAE
TRIBUNALIS PRAEFECTO,
PATRIARCHALIS BASILICAE VATICANAE
ARCHIPRESBYTERO

 

Omni quo possumus amore fraterno te salutamus, Venerabilis Frater Noster, tibique ex animo gratulari festinamus faustissimum Sacerdotii tui quinquagesimum natalem, qui vicesimo sexto die proximi mensis Iulii incidet. Oportet quidem, et prorsus fas est, ut pro caritatis et fidei arcto vinculo quo Nosmet tecum coniungi sentimus, participatione Nostra insignem huiusmodi ad recordationem diem honorabiliorem tibi faciamus et iusti gaudii solacio perfundamus.

Ob id igitur bene gratulantis et salutariter precantis animi significationem mittimus, quae tibi non novam sed apertius in te patefactam benevolentiam existimationemque Nostram obtestetur. In primis, hisce in temporis adiunctis, tecum religiosae mentis obsequio Deo omnium bonorum Datori impensas agimus gratias, dona agnoscentes tibi a Spiritu Sancto data inde a sacri ministerii primordiis, praesertim cum Praelatum Auditorem egisti S. R. Rotae, plenioreque abundantia in episcopalium munerum perfunctione, prius cum Archiepiscopus-Praelatus constitutus es ab Alma Domo Lauretana atque aliquod per tempus Conferentiae Episcopalis Picenae Praeses, dein, ab anno scilicet MCMLXXI, Romae in urbe nobilissima. Tunc praesertim caelestium beneficiorum effusio labores a te pro Ecclesiae emolumento et decore profusos uberi fructu fecit fecundos. Vicarius Patriarchalis Basilicae Vaticanae mox constitutus atque duodecim post annos eiusdem sacri templi Archipresbyter, sedulam posuisti industriam ut, adstantibus etiam fidelibus, vesperae cotidie sollemniter celebrarentur, Christianae doctrinae institutio largiter traderetur, salutaris Hostia vespertino tempore pie immolaretur. Utriusque iuris peritus, non semel exteras Gentes adiisti — Polonicam, dicimus, Germanicam, Canadensem, Hispanicam, Foederatasque Americae Septentrionalis Civitates — ut Sanctae Sedis placita et oracula patefaceres in congressibus rite instructis, coram delectis professoribus.

Praeter alia, laudi tuae praecipuae vertendum putamus quod sagax adstitisti decretis elaborandis Codicis Iuris Canonici atque studia adhibuisti adsidua, praesertim quod ad librum De Processibus attinet. Nec ignoramus novam, quam praestas, operam in Constitutione Apostolica “Regimini Ecclesiae Universae” recognoscenda.

Propalam igitur testificari nunc volumus quanti omnino aestimemus in te manifestam munerum sacrorum fidelitatem, apostolici impulsus adsiduitatem, dignitatis sacerdotalis et episcopalis integritatem nec non totam vitam Ecclesiae insignite dicatam. Hac etiam de causa factum est ut, altero die mensis Februarii ante duos annos, te inter Purpuratos Patres Nos Ipsi vocaverimus et constituerimus.

Multum vehementerque cupientes ut, animo alacer et integris viribus validus, antiquis nova addas promerita, Deum Omnipotentem obsecramus, ut supremo te praesidio tegat tuisque opifer inceptis faveat, atque Apostolicam Benedictionem caelestium donorum auspicem tibi iisque omnibus quos caros habes perlibenter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Iunii, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 

top