The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
 AVELARIO S.R.E. CARDINALI BRANDÃO VILELA,
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE
S. SALVATORIS IN BRASILIA

 

Venerabili Fratri Nostro
Avelario S.R.E. Cardinali Brandão Vilela
Archiepiscopo Metropolitae S. Salvatoris in Brasilia
 

1. Litterae tuae, studio et amore plenae, quas mense Martio ad Nos dari iussisti, docuerunt te hoc mense Octobri, in festo videlicet Christi Regis, tum quinquagesimam memoriam a suscepto sacerdotio esse celebraturum, tum etiam nonum atque tricesimum annum ab accepta consecratione episcopali. Quod, Venerabilis Frater Noster, praeter quam quod multo Nos gaudio replet, quale frater de fratre concipit animo, non sine divino consilio factum esse arbitramur, cum vita tua omnis sive sacerdotis, sive maxime Episcopi, in Christi Regis gloriam acta sit, aeterni Patris inenarrabilis Filii, per quem condita sunt universa. Cessit namque ac cedit in Dei gloriam pietas tua egregia, omnia quae geris alens, ceu ventus flammam; cedit fides tua tibi ardens, ceteris in ignis similitudinem lucens, quae tibi, quasi oculorum pupilla, tanti stat, quanti vita ipsa; ostendit item prudentia in iis eligendis quae gregem iuvent, pericula amoveant, humiles erigant ne animo deficiant, praeda malorum; cessit ac cedit iugiter in gloriam summi Dei caritas tua illa vivax, animosa, clara, suarum prodiga opum, innata animo atque Evangelii sancti suffulta praeceptis. Quare in te bene cadere possunt omnia, Venerabilis Frater Noster, quae Christus, Dei Filius, quae Apostoli Sancti, quae Patres Ecclesiae venerabiles de bonis Ecclesiae pastoribus gregisque magistris perpetuo quodam carmine affirmant. Quod quantopere fidelibus tuis profuerit, eosque ad alta virtutis moverit, quamque te Nosque soletur, tanta gregis sollicitudine affectos, nemo non videt.

Gaude ergo, Venerabilis Frater Noster, iamque dulcedinem utriusque praecipe eventus, e fonteque tam irriguo large bibe: sicut enim sunt dies laboris ac sudoris, sic sunt etiam dies lucidissimi sole,  quibus luce fruamur iucunda, scilicet Dei dono, qui nos amare non cessat.

Cui, dilectissime Frater, et iustas redde gratias (Nosque una tecum) ob tam divitis munera sacramenti, quo non aliud maius: non enim alia dignitas in hominibus tam alta, quam sacerdotium et episcopatus, sicut nulla est ingentior proceritas quam cupressus.

Sed iam placet, Venerabilis Frater Noster, iis quae protulimus, quamvis breviter, nonnulla a te acta subtexere, e quibus caelesti Patri honor, tibi laus enascatur: sicut enim aurum igne, sic virtus veraque pietas agendo clarescit. Neque te usus rerum animorum defecit, cum et Episcopus Petrolinensis fueris, et Archiepiscopus Teresianus, et Metropolita S. Salvatoris in Brasilia (quod officium adhuc exerces), et Praeses Conferentiae Episcoporum totius Americae Latinae ab anno MDCCCCLXVIII ad annum MDCCCCLXXII. Tandem, meritorum dives a Decessore Nostro Paulo VI in Purpuratis Patribus anno MDCCCCLXXIII annumeratus es, summorum Pontificum peritus atque fidelis consiliarius.

Quae vero gesseris tam longo annorum spatio sacerdos et Episcopus, in promptu est omnium: ea omnia scilicet, quae bonus pastor agere solet. Rurales ergo hebdomades (ut aliqua subiciamus) celebrari iussisti, in agricolarum commodum et eruditionem; Sedem seu centrum a Pio XI, in Teresiana Sede creasti, ad quaestiones sociales tractandas, cognoscendas, solvendas; in qua re eo caritas tua processit, ut agros Ecclesiae pauperioribus assignares possidendas. Te praeterea auctore, socialia domicilia paulatim multiplicata sunt, magno cum omnium emolumento. Ad hoc, sive in Teresiana archidioecesi, sive alibi, instrumentis usus socialis communicationis, christianam religionem, doctrinam, et rectam Ecclesiae opinionem de re sociali et humana diffundendam curasti, conditis ac quasi iugatis operi tuo institutis de catechesi, sine quibus cetera omnia languescunt.

Nihil mirum si te tanta molitum grex, clerus, conlegae Episcopi, Pontifices Decessores Nostri magni semper fecerint, sic ut Nos facimus.

Perge ergo, Venerabilis Frater Noster, quo coepisti, iuvante Deo, inspirante gratia, bona confirmante conscientia.

Ceterum Apostolicam Benedictionem largimur: tibi, Auxiliaribus tuis, clero populoque carissimis nobis, ac quotquot te amant, effuso animo.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Octobris, anno MDCCCCLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 

top