The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS AD
OVENIUM S.R.E. PRESBYTERO
CARDINALEM MC CANN,
ARHIEPISCOPUM CIVITATIS CAPITIS EMERITUM

 

Venerabili Fratri Nostro
Ovenio S.R.E. Cardinali McCann
Archiepiscopo Civitatis Capitis Emerito
 

Inter dilectissimum quidem clerum populumque fidelem Civitatis Capitis - ubi videlicet feliciter tu, Venerabilis Frater Noster, natus es, ubi totum sacerdotale et episcopale ministerium fructuosissimum sane ac laudatissimum explevisti, ubi tandem plurima pariter omnis generis merita hos per annos iam quinquaginta tibi cumulavisti — Nos ipsi vehementer gratulanti fraternoque adfectu adesse iam veluti praesentes cupimus per harum litterarum officium die undevicesimo proximi mensis Decembris, quo nempe cognovimus primordia tui sacerdotii sollemniter, ut decet, universam communitatem illam commemoraturam ac laetissime nimirum celebraturam.

Mens tua huc sine dubio Romam libens revolabit, ubi in cathedrali Romani PontiScis aede — Sancti Ioannis in Laterano — die vicesimo primo initiatus olim es Christi in aeternum sacerdotio simulque ingressus curriculum illud actuosae industriae quod, data hac optabili opportunitate, volumus profecto Nos una cum aliis dilaudare palam et digno praeconio illustrare.

Sive enim in scriptoria opera actorum catholicorum versabaris sive parochi fungebaris munere apud cathedrale templum, eas animi ingeniique virtutes in te ipso demonstrabas quibus postmodum officium absolvisti Vicarii Apostolici. Tua enim pro prudentia ac sapientia tuaque etiam ex rerum gerendarum efficientia gregem illum Civitatis Capitis brevi tempore ad tantam adduxisti vitae catholicae maturitatem ac florem ut tecum primo videlicet suo archiepiscopo fauste enata sit iam archidioecesis eiusdem nominis postero anno. Quo ex tempore optimi pastoris munia diligenter sane procurans numquam praecepta Evangelii Christi Ecclesiaeque ipsius magisterium de omnium hominum pari dignitate, de iustitia et caritate simul, cessavisti fortiter quidem atque clare non paucas inter adiunctorum difficultates inculcare in maximam totius Ecclesiae Christi gloriam.

Has itaque singulares ob ministerii longinqui tui laudes ac proprietates gratulamur Nos tibi, Venerabilis Frater Noster, imo ex pectore sub honorificam hanc presbyteratus tui memoriam anniversariam. Deum interea sacrorum custodem pastorum supplices precamur ut dies posthac semper tuos plurima consolatione luceque superna laetificet, communitatem universam Civitatis Capitis omnibus modis prosperet et confirmet ut, quae semina doctrinae et pietatis exempli praeclari et operis laudabilis inibi hos per quinquaginta annos sparseris, diutissime deinceps etiam in plurimorum hominum aeternam efflorescant salutem, auspice ipsa Benedictione Apostolica quam tibi fausto hoc tempore quasi adstantes impertimur cunctaeque simul Archidioecesi Civitatis Capitis.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Novembris, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri octavo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 

top