The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
OCCASIONE ANNI SANCTI
MARTYRUM UGANDENSIUM

 

Vix quisquam vere est quin aliquando cognoverit quam unam sua in Pontificis Maximi vita nationem Africae Decessor Noster immortalis memoriae Paulus Sextus praesens ipse invisisset, quid tandem illic effecturus tam arduum suscepisset iter, qua dein pietate alacritateque tres eos memorabiles sane dies transegisset.

Ugandae scilicet populum primum solumque omnium Africae septendecim abhinc annos adiit religioso quidem peregrinatoris sacri animo ut eosdem viginti et duos Martyres Ugandenses, quos laetissimus ille quinque ante annos Sanctorum caelitum catalogo adscripserat, venerabundus proprio in eorum sacello honoraret excoleret praedicaret, quim immo aram exaedificandi templi fausta precatione lustraret et rite expiaret.

Simili autem et Nos nunc mentis adfectu voluntatisque studio convertimur dilectam ad Ugandae civitatem ac praesertim catholicam inibi communitatem, dum peculiarem ex longinquo gratulationem laetationemque Nostram communicare gestimus cum omni ea ecclesia, quandoquidem iamiamque centesimum ipsum annum concelebraturi sunt ex quo gloriosam pro Christo ii ipsi martyres occubuere mortem. Nos igitur velut revera adstantes participare iuvat honorem illius ecclesiae ipsius necnon cultum eius fervidum erga hos animosos fidei testes, Christi adsectatores, Ecclesiae sanguine suo aedifcatores.

At praeter tales quos intus gerimus animi sensus in Ugandae nationem ea ecclesiam, in martyres ipsos eorumque hodie posteros christifideles, foris etiam palamque significari volumus participatum Nostrum studium anniversariae huius memoriae quam didicimus potissimum Kampalae proximi mensis Iunii tertio die quasi in culmine quodam minorum per annum rituum iri sollemniter celebratum. Invitanti propterea Nos Venerabili Fratri Iosepho Willigers, Episcopo ipsi Gingiano ac Praesidi in praesentia Conferentiae Episcopalis Ugandensis ac peculiarem Nostrum legatum demisse efflagitanti perlibenter Nos obsequimur et concedimus fisi nempe omnino demonstratam sic Romani Pontificis participationem plurimum dignitati rei sollemniumque decori collaturam.

Nec quemquam magis reperimus idoneum et aptum idem ad explendum officium temet ipso, Venerabilis Frater Noster, cuius est pro Nobis christiano nomini ubique gentium disseminando invigilare ac studere quique novimus profecto quam diligenter amanterque simul hanc tibi commendatam sis procuraturus legationem. Harum proin litterarum virtute Missum Te Extraordinarium Nostrum nominamus destinamusque ad ritus centenarios Kampalae mense Iunio honorandis Sanctis Martyribus Ugandensibus; ubi publica pro Nobis auctoritate aderis loquerisque, praesidebis et ad mentem Nostram orabis ac secundum eam cohortationem qua huius recordationis momentum et pondus proponi volumus meditationi et imitationi Ecclesiae Ugandensis.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIII mensis Maii anno Domini MCMLXXXVI Pontificatus Nostri octavo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 

top