The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
OCCASIONE ORDINATIONIS EPISCOPALIS
REVERENDI LADISLAI MICHELEVICIUS

Die VI mensis Decembris, anno Domini MCMLXXXVI

 

Mihi semper ex animo universae Communitati Catholicae Lituanae coniuncto, multum libet iterare sensus vivae communionis et paternae benevolentiae in iucunda occasione ordinationis episcopalis Reverendi Ladislai Michelevicius, novi tui Auxiliaris pro Archidioecesi Kaunensi et Dioecesi Vilkaviskensi.

Peculiari modo cogitatione et Eucharistica Celebratione deprecationem Episcoporum Sacerdotum Alumnorum Seminarii et Fidelium, qui Tecum intererunt sollemni sacro ordinationis, participabo implorans super pastorale ministerium novi Praesulis in Dioecesibus Tibi commissis et in opera Conferentiae Episcopali navanda copiosas benedictiones.

Fervida etiam vota profero ut hoc tempore praeparationis ad Sanctum Christi diem Natalem Dominus munifice gratias et favores, Maria Immaculata deprecante, fidelibus catholicis lituanis largiatur, ut pergant perdiscere et constanti vitae ratione patrimonium fidei christianae testificari iam sex saecula positum atque fixum in dilecta Lituana Natione.

Quorum pignus sollemni sacro praesentibus omnibusque qui utcumque participes erunt libenter propitiatricem Apostolicam Benedictionem impertior.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 

top