NUNTIUS GRATULATORIUS AD
ALFONSUM S.R.E. CARDINALEM STICKLER,
BIBLIOTECARIUM ET ARCHIVISTAM
Venerabili Fratri Nostro
Alfonso S.R.E. Cardinali Stickler
Qui libentissimi sane Nos presbyteratus tibi, Venerabilis Frater Noster,
plenitudinem plus tres abhinc annos per episcopatus nempe sacrum contulerimus
ordinem quique et dignitatem interea maximam et maxima simul in Ecclesia
addiderimus munia, facile proin concipere animo potes quanta nunc ipsum in te
benevolentia quamque simili prorsus amoris fraterni et egregiae aestimationis
adfectu hasce tibi litteras committamus, quibus advenientem videlicet iam
feliciter vitae tuae tibi gratulemur eventum ac Nostra quoque bene precantia
verba et ominantia vota cum aliis domus tuae necessariis consociemus aperte
cumque universis Societatis Sancti Francisci Salesii sodalibus necnon singulis
operis tui apud Bibliothecam Apostolicam Vaticanam et Tabularium item Vaticanum
Secretum sociis coniungamus.
Vicesimus enim et septimus huius Martii mensis dies annum definiet ipsum
quinquagesimum, ex quo in Basilica Lateranensi Christi es sempiternus creatus
sacerdos eodemque tempore ad frugiferam summe industriam destinatus tum inter
fratres Salesianos tum inter Sedis Apostolicae ministeria. Nec quemquam reperiri
arbitramur praestantem omnino tuam qui ignoret navitatem sedecim hosce annos in
Bibliotheca Vaticana Tabularioque dein sapienter expletam.
Quem igitur toties praesentes Nos et salutavimus et bonis in coeptis
confirmavimus adhuc, recipias tu, Venerabilis Frater Noster, velimus perscriptam
hanc ex animo de sacerdotii tui initiis gratulationem ac precationem simul
benignissimo Domino motam, cui per omnia ipse in omnibus deservis, ut
anniversarium exhilaret caelitus tuum diem teque proximis pariter annis
faciendorum suasor comitetur factorumque largus remunerator, adspirante Nostra
usque Apostolica Benedictione.
Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Martii, anno MCMLXXXVII, PontiScatus
Nostri nono.
IOANNES PAULUS PP. II