The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS AD 
AUGUSTINUM S.R.E. CARDINALEM CASAROLI

 

Venerabili Fratri Nostro
Augustino SRE Cardinali Casaroli.

Venerabilis Frater Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

Si loqui quidem quodam modo licet, quem ad modum profecto sumus et Ipsi nuper locuti in Litteris videlicet Encyclicis Mariam ad Virginem attinentibus, de “peculiari "geographia" fidei pietatisque marialis” ubi congressionem nempe Populus Dei cum Dei Matre quaerit, hanc immo dignitatem sacri loci hancque religionis altae consuetudinem proprio sibi suo iure vindicat Pontificium Sanctuarium Pompeiis Beatissimae Mariae Virginis a Sanctissimo Rosario, cuius saecularis iam fama nulla ferme in orbe natio est ubi passim non celebretur cuiusque divinarum gratiarum thesauri nulla paene ecclesialis per terras communitas est ubi non intus sentiantur et affatim percipiantur — ex ipsius Rosarii marialis usu, peregrinationibus eodem nomine susceptis, fidei catholicae cultu ad fervoris Pompeiani exemplum adsidue frequentato.

Quoniam igitur summo de omnipotentis Dei beneficio centesimus iamiam commemorabitur annus completus, ex quo praestans Dominae Pompeianae imago rite est diademate redimita a Pontificis Romani vicario data idcirco opera misso, haudquaquam ullo minore nunc studio volumus omnino etiam Nos eius Successores tum memoriam hanc ipsam praedicari convenienter tum utiliter concelebrari rursus titulum illum ac locum, significationem veram ac celsitudinem Virginis Pompeianae in ipsius Rosarii mysteriis proprium ibidem apud sacellum.

Eodem propterea cum adfectu maximae in Deiparam Virginem observantiae, quo Encyclicas Litteras nuper protulimus unde “Redemptoris Mater” magis excoleretur, eodemque consilio et animo, quo ipsum indiximus “Annum Marialem” unde ortus eius nostraeque salutis initium illuminarentur, iam hodie temet ipsum, Venerabilis Frater Noster, perlibentes sane Nos destinamus et hac epistula fidentes creamus Legatum Nostrum ea ad sollemnia pulcherrima quae Supplicationis Pompeianae die, octavo nempe Maii mensis, peragentur simul ut Novorum Pompeiorum ac Sanctuarii ipsius primordia collustrentur, simul ut mirabilia caritatis coepta, Beato Bartolo Longo auctore, centum pariter annos continuos multiplici genere florentia prosperentur impulsu novo et confirmentur.

Pompeiis igitur pro Nobis aderis tu ipse, Venerabilis Frater Noster, fausto tempore illo omnemque benevolentiam Nostram in sacelli operisque benefici curatores testificaberis, cum ex mente Nostra ac voce cohortaberis adstantes et longinquos ad pietatis marialis illuminatum auctum, ad anni marialis cultum studiosum, ad Virginis Pompeianae teneriorem usque adfectum. Apostolicam denique Benedictionem Nostram cum singulis participibus largiter communicabis ut, haud secus ac scripsimus, congredientes cum Dei Matre “intra ambitum maternae ipsius praesentiae, "quae credidit", confirmationem suae inveniant fidei” (Ioannis Pauli PP. II, Redemptoris Mater, 28).

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis Aprilis anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1987 -  Libreria Editrice Vaticana 

 

top