The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
GERARDO EMMETT S.R.E.
CARDINALI CARTER,
ARCHIEPISCOPO TORONTINO

 

Dies vicesima et altera Mai, cum tibi desideratissima orietur, tum etiam Nobis atque fideli populo tuo Torontino: non enim humanum eventum ea die celebrabis, Venerabilis Frater Noster, quantumlibet sollemnem, sed quinquagesimam sacerdotii tui memoriam, candido sane atque nitido signandam lapillo. Per sacerdotium enim Tu, Venerabilis Frater, ex hominibus adsumptus, in iis constitutus es, quae sunt ad Deum (Hebr. 5, 1), nova quasi induta natura, mediator Dei et hominum.

Sed scimus ea te die etiam annum xxv recolere ab accepto episcopatu; quod postridie Calendas Februarias factum est, annos abhic viginti quinque. Tunc profecto sacerdotium tuum quasi in vertice constitit: in vertice dicimus sacerdotalis ordinis et amplitudinis Episcoporum, seu successorum Apostolorum propriae. Et cum ea dignitate omnes etiam apostolicae potestates in te confluxerunt, quas Christus suis attribuit: eundi, videlicet, praedicandi, regendi nomine eius (Marc. 16, 15; Io. 20, 21). Quam ampla tunc tibi facta potestas! Tanta scilicet ut fere animus contremiscat in pectore.

Gaudeat ergo cor tuum, haec remeans quasi regna tua; atque tantae rei suavitate captum, iustas Deo gratias agat, sic ut Nos facimus, qui iamdiu consuevimus tum felices, tum tristes Venerabilium Fratrum Nostrorum casus quasi Nostros participare.

Sed et populus tuus Torontinus, cuius decem fere abhinc annos factus es pastor, magna profecto eo die dilectionis signa dabit, sic ut erga patrem benevolum, pium, sollićtum fieri addecet.

Ad Nos vero quod attinet, non sane oportet his Litteris singula coepta quae sacerdos iniisti commemorare, neque ofiicia, munera, gradus reminisci, per quos ad tantos honores pervenisti: sunt enim in promptu omnium ac quasi sub oculis fidelium Ecclesiae tuae; neque de egregia pietate, prudentia, caritate loqui, quae te ursit sacerdotem, urget Episcopum erga omnes, maxime derelictos; neque de uberi scientia tua, sacra profana, qua abundas, cum semper sciendi appetens fueris, ut tota vitae tuae ratio prodit. Placet id potius bono in lumine collocare te semper, a puero ad hanc maturam atque provectam aetatem, Deum eiusque Matrem castissimam praecipuo amore dilexisse; commissos fideles te sollicitudine patris curasse; industriam tuam multiplicasse; vocationum ad sacerdotium causam liberali animo suscepisse, ac, quantum maxime potuit, promovisse; adultorum, praeterquam iuvenum, educationi apte consuluisse; discrimina, si qua orta, prudentissimis consiliis superasse. Ne multa, sic iudicamus, ea te omnia sive sacerdotem sive Episcopum gessisse, quae paterfamilias in filiorum felicitatem ac prosperitatem agere solet, alto semper animo ac fidenti pectore.

Non ergo mirum si omnium bonorum existimatio tui in dies creverit, atque fidelium numero non pauci novi fideles accesserint. Ceterum, et Ipsi egregiae virtutis tuae moti opinione, anno MDCCCCLXXIX, te in Patribus Cardinalibus data Purpura annumeravimus.

Haec nimirum, Venerabilis Frater Noster, habuimus, quae praecipua in hac bina sollemnitate tua diceremus. Prosint tibi verba bona atque preces, quas pro te Deo adhibemus. Cui sane te, Auxiliares tuos, clerum populumque tuum omnem committimus, pectore ab imo benedicentes.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Aprilis, anno MDCCCCLXXXVII,  Pontificatus Nostri nono.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1987 -  Libreria Editrice Vaticana 

 

top