The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS DATUS
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI TOMKO
MISSO EXTRAORDINARIO
AD TERTIUM CONGRESSUM MISSIONALEM
LATINUM-AMERICANUM BOGOTANIENSEM

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Tomko
Praefecto Congregationis pro Gentium Evangelizatione

Redeuntes nunc modo Nos apostolico ex Nostro per Poloniam itinere, ubi Christi causam Evangelii tanto propugnavimus animo tantoque commendavimus studio omnibus illic Ecclesiae Catholicae ordinibus, facere vix possumus quin simili prorsus adfectione curiosam cogitationem Nostram atque mentis intentionem ultro in Americam Latinam coniciamus, cuius unamquamque iam nationem pastorali cura adducti invisimus atque ubi fines ipsius evangelizationis christianae protendi iussimus ad extremum singulorum inibi populorum locum, per usque renovatam scilicet Ecclesiae Catholicae misionalem industriam, Nostris in episcopatu Fratribus eorumque validis adiutoribus presbyteris ac religiosis sodalibus ipsisque christifidelibus diligentissime complendam.

Eximiam enim laeti praevidemus talis incitationis confirmationisque missionalis opportunitatem brevi oblatum iri, cum Bogotae in Columbia mox-id est a quinto ad octavum mensis Iulii diem-celebraturi sint Tertium Congressum Missionarium Latinoamericanum, iamiam impendente quingentesima ipsa anniversaria commemoratione incohatae in America nominis christiani disseminationis. Iis porro ex universis sententiis Nostris ac vocibus, quibus idem semper hoc argumentum tantae gravitatis et utilitatis tum praesentes Nos passim inter communitatem vastissimam Americae Latinae, tum praesentes hic etiam inter sacros eius Pastores “limina apostolorum” adeuntes, luculenter instanter pertractavimus, continuo sane elucet quanti omnino Nostra intersit: quae res eodem in Congressu scite proponantur ac statuantur, quam feliciter ac providenter consilia in posteros annos capiantur, quali eventu opera Congressus absolvantur fructuque solido pastoralis ipsius actuositatis augeantur.

Ex longinquo igitur Nos, veluti adsistentes ibi inter ecclesias catholicas Latinoamericanas, sectabimur intenti deliberationes cotidianas ac legatorum disceptationes necnon omnium denique consulta et decreta. Interea vero, ne ullum documentum aut testimonium desit plenae communicationis sive participationis Nostrae singularum Congressus illius partium, hisce Litteris Nostris libentes profecto destinamus temet ipsum, Venerabilis Frater Noster, quippe qui duos iam annos pro Nobis maxima facultate tua laudabiliter negotia modereris atque incepta Congregationis pro Gentium Evangelizatione, Missum Extraordinarium Nostrum ad memoratum Congressum Missionarium Latinoamericanum Tertium Bogotae a V ad VIII Iulii, ubi etiam fidenter iam praecipimus ut omni quo potueris modo locoque personam Nostram publice geras Nostroque praesideas nomine.

Quandoquidem vero exploratas habes totius Pontificatus Nostri missionarias impulsiones ac rationes, mentem proin Nostram rite patefacies vel potius repetes participibus de evangelizandi necessitate per omnem Americam Latinam, de novis evangelizationis formis a Concilio Vaticano Secundo inculcatis, de fausta occasione appropinquantis quingentesimi anni a christianae religionis ibidem initiis. Humaniter consalutabis Congressus ipsius moderatores, praesertim Episcopos Fratres, quin immo et omnes eventus pulcherrimi consortes. Bona haec verba et omina Nostra declarabis atque pia optata, quibus precantes Deum fore confidimus ut effecta salutaria diuque duratura Congressus adsequatur. Benedictionem denique Nostram Apostolicam pariter cum adstantibus communicabis qua suprema robora debilitati humanae flagitamus et ignorationi lumina et praemia bonae voluntati.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVI mensis Iunii, anno Domini MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1987 -  Libreria Editrice Vaticana 

 

top