Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS DATUS
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI HÖFFNER,
ARCHIEPISCOPO COLONIENSI

 

Venerabili Fratri Nostro,
Iosepho S.R.E. Cardinali Höffner
Archiepiscopo Coloniensi

Illustris sane Nos ac memorabilis omnino causa duplex hodie impellit libentes ut praeter omnia benevolentiae erga te, Venerabilis Frater Noster, et benignitatis documenta superiorum annorum peculiares hasce Litteras nominatim tibi Nostra manu inscribamus per easque aliquantisper tecum veluti istic praesentes-quem ad modum totiens antehac coram fecimus-ex animo colloquamur sensusque tibi singulos patefaciamus Nostros.

Laeti enim praevidemus magnum iam Dei in te beneficium quod festo die Exaltationis Sanctae Crucis decimo quarto mensis Septembris feliciter continget, cum anniversariam videlicet recepti episcopatus tui memoriam vicesimam quintam commemorabis una cum spectato clero populoque fideli illo Coloniensi, quem ad ipsius Boni Pastoris exemplum ac praeceptum duodeviginti annos firmiter et sapienter pascis, actuose et scite pro Christo atque Ecclesia Matre dirigis. Cum iis ergo singulis, qui talem te fortunati diu noverunt Archiepiscopum suum quique totam per Conferentiam Episcopalem Germaniae merita tua ac facinora praeclara, opera nimium laudabilia ac provida coepta ex ipso Praesidis officio hos per decem superiores annos pariter perspexerunt, cupimus concinentes una voce etiam Nos quam studiosissimam hanc coniugere gratulationem, quam fervidissimam quoque totius ministerii tui laudationem episcopalis, quod pridem nempe incohaveras et illustraveras inter dilectum gregem Monasteriensem.

Sive enim amplissimam illam Archidioecesim Coloniensem frequentissimamque regebas sive omni Ecclesiae Catholicae tua in patria Germania consiliis et inceptis insignibus auxiIiabaris sive denique Nobis ac Decessoribus Nostris prudenter quidem in multiplicibus Sedis huius Apostolicae causis consiliabaris, vere te praestabas caelestis tui patroni, Sancti Iosephi, persimilem tum ex tua singulari serviendi alacritate tum ex ardui etiam laboris sedulitate. Indolem episcopi propriam operamque nunc Monasterii nunc Coloniae sic profecto exhibebas ut cunctorum inter se episcoporum efficaciter non ostenderes modo communitatem consensionemque, verum rebus tuis gestis eam luculenter impleres et actu efficeres, potissimum intra Conferentiae vestrae Episcopalis fines. Quas proin episcopatus tui virtutes insigni quadam commemoratione Nostra hic dignissimas esse censemus et permagna gratulatione.

Augescit vero huius Nostrae salutationis fraternae atque sincerae vehementia, cum Deo Optimo Maximo consentaneas tecum grates Nos agentes prospicimus iisdem hisce diebus extremum iam curriculum ipsumque! terrninum actuositatis tuae pastoralis in claro tuo Ordinarii munere et cotidiano opere. Interest proinde plurimi Nostra, Venerabilis frater Noster, ut Nostris singulis ex vocibus hic tibi perscriptis optimam percipias aestimationem universae tuae pro Ecclesia Dei industriae, quam - ut superius innuimus — libenter praedicamus fines archidioecesis Coloniensis longe excedentem tetigisse ac iuvisse universalem per terras Ecclesiae Catholicae communitatem; similiter Nostra refert ut aequam hodie a Beati Petri Successore recipias coram clero et populo Coloniensi, quin immo Germaniae totius, laudationem manifestam singularum apostolatus tui partium quas breviter hic transiimus.

Divinum Pastorem etiam nimirum atque etiam precamur non tantum tibi ut anniversarium diem mense Septembri caelestibus solaciis laetificet terrestrique honore atque inter Fratres Ecclesiae Episcopos illuminet, sed postea item temet ipsum superno praesidio circumdet ac dies quietis tuae cunctos pace plurima cumulet et tranquillitate ad aeterna usque meritorum tuorum praemia suo in Regno.

Accipito igitur, Venerabilis Frater Noster, salutantia humaniter haec verba Nostra beneque tibi faustam episcopatus et omnis cursus pastoralis tui celebrationem ominantia necnon iucundam diuturni operis tui vacationem: quae omnia sensa et dicta Nostra multo etiam certius sancimus et efferimus ipsa Benedictione Apostolica Nostra tibi tamquam in conspectus per has litteras impertita.

Ex Aedibus Vaticanis die IV mensis Augusti anno Domini MCMLXXXVII Pontificatus Nostri nono.

 IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1987 -  Libreria Editrice Vaticana 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana