The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS DATUS 
BERNARDINO S.R.E. CARDINALI GANTIN
PRAEFECTO CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS

 

Venerabili Fratri Nostro
Bernardino S.R.E. Cardinali Gantin
Praefecto Congregationis Pro Episcopis

Longiquitas ipsa et crebritas etiam apostolicorum itinerum Nostrum ad continentes insulas nationes ultimae Asiae Oceani Pacifici luculenter profecto testantur peculiarem omnino quam animo fovemus curam ac sollicitudinem iisdem de populis eorumque progressibus tam in christianae fidei cultu quam in rationum humanarum statu. Porro necdum iucundissime evanuerunt Nobis nec cito excident recordationes talis nuper pontificiae salutationis illa ipsa per loca superiore mense Novembri.

Magno proin perfusi sumus gaudio mentisque simul solacio, cum civitatis Vanuatuensis Episcopus, Venerabilis Frater Franciscus Rolandus Lambert Praesul videlicet Portus Vilensis, necnon Rei Publicae Praeses publicis datis nempe litteris humaniter destinata nuntiavissent sollemnia proximo mense Septembri, quibus rite nimirum ac recte commemoraretur centesimus ipse annus completus a condita ibidem ecclesiali communitate Catholica, nosque acciissent, vicissim veluti faustissimae illius celebritatis participes.

Haud quemquam sane praeterit momentum rei atque opportunitas ipsius anniversariae commemorationis, quandoquidem neminem pariter fugit quantum catholicum illic nomen contulerit adhuc sitque posthac conlaturum non modo ad Evangelii Christi propagationem verum ad optimas etiam quasque partes vitae et operae, prosperitatis et progressionis omnium hominum intra eandem dilectam Nobis nationem. Cordi propterea Nobis est ut quam plurimum fructus ab universis participibus percipiantur ex praeteritae historiae studio plurimaque simul adiumenta et lumina colligantur in posteros annos ex ipsa gratulatione ac fervida laudatione quam idem meretur memorabilis eventus.

Quamquam prorsus impediemur Nos quominus praesentes ipsi deversemur amatos inter filios filiasque Ecclesiae et Civitatis Vanuatuensis sollemnium eorundem tempore, tanti tamen Nostra interest alius ut pro Nobis cum dignitate auctoritateque adsit, ut decernamus hisce Litteris Nostris libentes sane ac fidentes te, Venerabilis Frater Noster, constituere Missum Extraordinarium centesisimae ad anniversariae memoriae celebrationem memorato loco die sexto mensis Septembris.

Secundum eas igitur regionis illius cognitiones, quas probe novimus tibi te cumulavisse, et secundum certam pastoralis Nostrae mentis interpretationem adsistes uti personam Nostram sustinens sollemnibus praesidebisque liturgicis ritibus, dum gratulabundos Nostros testaberis sensus Praesuli loci Ordinario, clero et religiosis singulisque Christifidelibus, quos tuo similiter interpretis utentes Nos officio vehementer exhortari cupimus ut elapsae memores et conscii aetatis pergant ac discant thesauros fidei pietatis actionis Catholicae sapienter conservare et audacter renovare, fideliter etiam posteris commendare. Cum universis denique adstantibus et participantibus ex animo concessam communicabis Apostolicam Nostram Benedictionem, unde caelitus possint valide adiuvari ad alterum centum annorum spatium fructuose complectendum et percurrendum historiae Vanuatuensis maiorem ad Dei gloriam suique populi multiplex commodum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Augusti, anno Domini MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1987 -  Libreria Editrice Vaticana 

 

top