|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISULA AD
ANGELUM S.R.E.
CARDINALEM SUQUÍA GOICOECHEA,
ARCHIEPISCOPUM MATRITENSEM
Venerabili Fratri Nostro Angelo S.R.E. Cardinali Suquía Goicoechea
Archiepiscopo Matritensi
Quamvis praesentes Nos brevi tempore gaudentesque simus in nationibus ipsis
Australis Americae apte quidem Bolivarianis pridem nuncupatis adfuturi, ut
apostolicum munus Nostrum et pastorale opus apud dilectissimas communitates
illas ecclesiales quam efficacissime coram prosequamur, maxime tamen animi
Nostri sollicitudo de catholicae fidei confirmatione ac propagatione iisdem in
locis maximaque simul aestimatio ac benevolentia, qua singulos ibi pastores
sacros complectimur eorumque greges, vehementer sane Nos impellunt ut Vicarii
Christi curam et praesentiam velimus usquequaque persentiri quodam in summi
ponderis eventu qui itineris Nostri diebus multarum gentium illarum populos una
pietate et una adfectuum intentione feliciter coniunget.
Limae enim in Peruvia salutariter sollemniterque peragetur Quintus Congressus
Eucharisticus Marianus nationum Bolivarianarum, qua in urbe vixit aliquando
resque praeclare gessit archiepiscopus sanctus Toribius de Mogrovejo — iam
caelestis ante Deum totius Episcopatus Latinoamericani Patronus — a die septimo
ad quintum et decimum proximi mensis Maii, cum laetabundi ad Mensam
Eucharisticam concurrent fratres sororesque ex ecclesiis videlicet Peruviae et
Columbiae, Aequatoriae et Boliviae, Panamae et Venetiolae, non modo suos ut
testificentur coniunctionis historicae sensus communisque cuiusdam hereditatis,
verum palam etiam ut significent unius se esse eiusdemque fidei participes uno
in Dei Populo Christique Corpore quod est Ecclesia.
Aderimus profecto et Nos ipsum illum simul celebraturi ac tandem terminaturi
Congressum. Nihilo minus, ne ulla omnino pars ritusve Congressus careat iam a
principio conspicuis communicationis et concelebrationis Nostrae signis,
interesse Nostra auctoritate agereque Nostro nomine primo iam a die Missum
Extraordinarium volumus omnino, qui sententias Nostras tum eucharisticas tum
mariales convenienter interpretetur, adstantes voce quasi Nostra cohortetur,
Beati Petri Sedisque Romanae actuosam testetur operam. Is quidem Extraordinarius
Missus eris tu ipse, Venerabilis Frater Noster, quem ad idem magnae praestantiae
officium pluribus elegimus de causis, etiam quod missionalibus coeptis
ministrorum solidaliumque familiarum religiosarum ex Hispania proficiscentium
status ipse Ecclesiae Catholicae in Bolivarianis civitatibus est denique maximam
partem adsignandus.
Dum nihil prorsus dubitamus quin efficienter fideliterque mandatum hoc sis
exsecuturus tu Nostrum, utpote cuius iam dudum noverimus sacerdotalem pietatem
ac flagrans excolendae Christi Matris Mariae studium, commendamus iam in
antecessum ipsius praesidio materno simul Congressus illius felicissimum exitum
simul praecipuas tuas in eo partes. Velimus ab initiis fausti eventus patefacias
inculcesque mentem Nostram: vitam nempe christianam volvi circa Altaris
Mysterium totam e Corporeque Christi in Eucharistia totum debere Dei Populum
enutriri eiusque solidam compleri communitatem; conquirendam in Iesu esse
Eucharistico viam ipsam ad omnium hominum redintegrandam necessitudinem ac
mutuam observationem, unde aliquando exoriri universalis possit fraternitas
peccato olim eversa singulorum hominum et populorum.
Utinam hic Congressus Eucharisticus Marianus arctioribus iam vinculis filios
filiasque nationum Bolivarianarum consociet in traditaque fide confirmet,
opitulante caelitus eadem sanctissima Iesu Christi Matre, quae nascentem viderat
Ecclesiam suisque cum Apostolis sustinuerat precibus, quam Reginam merito
appellamus Pacis atque sub mirabili titulo Dominae Nostrae ab Evangelizatione
invocabimus, cum custodiae valentissimae eius nationem ipsam Peruvianam cunctam
exeunte Congressu sollemnibus sacrabimus verbis.
His omnino cum cogitationibus te, Venerabilis Frater Noster, tanta fiducia
destinatum Extraordinarium Missum Nostrum libenter iam mittimus memoratum ad
Congressum tibique tamquam peculiaris Nostrae benevolentiae documentum ac
superni adiumenti pignus Apostolicam amanter dilargimur Benedictionem.
Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII m. Aprilis, a. MCMLXXXVIII, Pontificatus
Nostri decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
|