The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
HUGONI S.R.E. CARDINALI POLETTI,
VICARIO GENERALI IN URBE

 

QUID VERE FELICIUS quidve contingere potest opportunius et iucundius quam ut Iesu Christi in terris ipsius Vicarii Vicarius ipse in dioecesi Romana faustum presbyteratus sui ortum praeclarumque apostolatus frugiferi maxime ac diuturni initium illo percelebri commemoret die quem “nobis . . . beatissimorum apostolorum Petri et Pauli passio consecravit . . . diem festum apostolorum nobis sanguine consecratum”?  Neque Nobismet sane quidquam gratius accidere potest aut suavius quam ut has Nostra manu ad te, Venerabilis Frater Noster, litteras demus ferventes quibus omnes quidem intimosque animi gratulantis Nostri sensus propalam erga te rursus testificemur hunc ob vitae tuae perhonorificum eventum.

Quinquagesimus enim dicto die annus, Deo largissime adnuente, exibit, cum sacerdos Christi es tu in aeternum creatus, fidissimus videlicet ecclesialis communitatis Novarensis filius ac minister. Sicut igitur quinque abhinc annos tecum studiosissime et coram et per similes litteras Nostras principium commemoravimus episcopalis tui operis, ubi singula tua libentes recensuimus merita tum in Ecclesiam Novarensem tamquam presbyteri et episcopi tum in Pontificia opera Missionalia Italiae tum potissimum in Spoletani gregis commoditatem ac tandem ipsum in communitatis Nostrae Romanae cotidianum regimen, ita profecto et nunc licet brevius, ardentius tamen, primordia sacri ordinis tui totumque ministerii tui curriculum clarissima luce extollere cupimus ac laudes renovare quibus saepius Nos Nostrique Decessores, Ioannes Paulus I et Paulus VI, te merito cumulavimus abunde et tuam industriam pro Domino Iesu et Ecclesia congruenter illustravimus.

Non te fugere arbitramur, Venerabilis Frater Noster, quippe quem creberrime conveniamus et quocum causas dioecesis Nostrae saepissime excutiamus, quanti aestimemus adiutricem operam summamque fidelitatem in Vicarii Nostri munere exsequendo. Et propter animi tui virtutes dotesque ingenii atque copiosam rerum experientiam iustissima quidem de causa Praesidem te fieri vidimus ipsius Conferentiae Episcoporum Italiae. Nec opus pluribus verbis est ut intellegas ipse quantopere exoptemus, quin immo et Deum omnipotentem flagitemus, ut anniversarius sacerdotii tui dies quam beatissimus tibi illucescat solaciorumque plenissimus. Praeter has autem fraternas litteras aliis quoque modis tecum concelebrabimus laetissimam hanc tua in vita memoriam. Interea vero ex animo te amplexamur, quem iunctissimum Nobis adesse voluimus adiutorem tibique plane gratulamur tot annos in Iesu Christi Ecclesiaeque impensos salutariter ministerium atque, ut saepenumero antehac est factum, Apostolica Nostra Benedictione augemus lectissimarum in posterum caelestium gratiarum consolationumque auspice.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Maii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top