The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ANTONIO S.R.E. CARDINALI INNOCENTI,
CONGREGATIONIS PRO CLERICIS PRAEFECTO

 

Venerabili Fratri Nostro
Antonio S.R.E. Cardinali Innocenti
Congregationis pro Clericis Praefecto
 

MENS NOSTRA semel iterumve ad te est conversa, Venerabilis Frater Noster, ut aestimationem Nostram tibi significaremus, laudem tribueremus. Nunc vero quinquagesima instans anniversaria memoria illius diei quo sacerdotium iniisti Nos movet ut denuo diuturnum tempus in Dei famulatu transactum tibi ex animo gratulemur, sedulitatem laboremque tuum impigrum mente recolentes.

Nolumus profecto — fas non est! — operosae vitae tuae singulos actus recensere: commemorare sufficiat acre quod contulisti studium - vix sacerdos Christi ordinatus — adulescentibus erudiendis in Fesulano Seminario, nec non eadem in Fesulana Curia ut iuris Canonici peritus.

Cum vero, anno scilicet MCML, copiosorem pressioremque operam impendere statuisti in Sanctae Sedis utilitatem, totum tunc te devovisti oraculis Summi Pontificis explendis, fidei catholicae Ecclesiae integre custodiendae. Nam duodeviginti per annos naviter ablaborasti pluribus in Nuntiaturis Apostolicis donec, sacerdotii plenitudine auctus, Summi Pontificis Legatus es constitutus in Paraquaria, et quinque post annos Secretarius Congregationis pro disciplina Sacramentorum. Tandem, anno MCMLXXX, Nuntius Apostolicus in Hispania.

Sed iam ad altiora in Ecclesia explenda munta destinabaris: ideo inter Purpuratos Patres anno MCMLXXXV es ascitus atque Congregationi pro Clericis praepositus.

Cum totidem igitur illis qui in Apostolicae Sedis officiis ministrum te noverunt teque in Paraquaria et in Hispania laudabiliter agentem sunt reveriti, cupimus et Nos bona omina coniungere et gratulantia simul vota proferre ob eandem tuam anniversariam memoriam. Vere enim, Venerabilis Frater Noster, de carptis fructibus licet tibi laetari, de carpendis sperare; Nobis autem confidere fore ut Dominus pergat navitati tuae favere, sicut ad hoc tempus favit. Gratum animum tuum effer in Eum, non aliter ac Nos, Quibus maximo solacio sunt ii gregis Christi Pastores, qui non tantum Nostram, sed ipsius Domini meruerunt approbationem. Exoptamus sane tibi a Deo longum adhuc vitae tempus, solaciis refertum aliisque pluribus meritis cumulatum.

Adiuvet te, roboret fulciatque Apostolica Nostra Benedictio, quam pectore ab imo tibi impertimus, caelestium munerum propitiatricem, quamque pertinere cupimus ad eos omnes quos diligis quique te diligunt.

Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Iulii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top