|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD PIUM S.R.E. CARDINALEM TAOFINU’U ARCHIEPISCOPUM
SAMOA-APIANUM ET TOKELAUNUM
Venerabili Fratri Nostro Pio SRE Cardinali Taofinu’u Archiepiscopo
Samoa-Apiano et Tokelauno
MULTPLICES INTER missionalium eventuum memorias, quas ecclesiales variae
communitates istius vestrae regionis Polynesianae, Venerabilis Frater Noster,
hoc ipso anno studiose quidem alacriterque concelebrant, aliam mox fauste — Deo
largiente — eventuram novimus intra dioecesis Taiohaënae fines, die scilicet
decimo quarto ac quinto decimo proximi mensis Augusti, quam non sine causa etiam
Nos ex longinquo spectare cupimus vereque participare.
Centesimus enim et quinquagesimus illo tempore annus exibit, ex quo animosi
sane tres Evangelii praecones ex Insula Tahuata profecti in Marchesi Insulas
feliciter appulerunt brevique post sociis quibusdam accedentibus prima fecerunt
Eucharistica sacra iis in locis et fundamenta sic fidei ibidem disseminandae
iecerunt.
Quae autem stationi illi missionali et adulescenti ecclesiae tum secunda tum
etiam acciderint deinceps adversa, nemo homo ignorat. Verum ad quam nominis catholici prosperitatem fideique ac pietatis christianae
firmitatem perduxerit sedulum pastorum opus earundem insularum incolas, laeti
cognovimus Nos ac propalam ideo edicimus. Anniversaria sic commemoratio haec,
dum sinet ante oculos constitui illius communitatis fidelis historiam, optabilem
secum etiam adferet opportunitatem percipiendi iterum ac persentiendi pristinum
eum missionariorum fervorem, renovandi erga traditam fidem Christi solidum
amorem, venturam inibi Ecclesiae Dei praeparandi aetatem.
Cum ergo tantum merito pondus huic celebritati tribuamus, ad futuros annos
praesertim quod attinet, curam Nostram paesentem illa de communitate Nostramque
benevolentiam in Episcopum loci eiusque sacerdotes adiutores necnon religiosarum
familiarum sodales manifesto volumus declarari confirmarique ab eo qui publica
auctoritate personam Nostram felicibus Augusti diebus illic sustineat. Quem
mentis Nostrae interpretem temet ipsum, Venerabilis Frater Noster, esse censemus
ideoque hisce Litteris libentes destinamus Missum Extraordinarium diebus XIV et
XV mensis Augusti apud dioecesim Taiohaënam, primordiorum fidei catholicae
commemorandorum causa.
Eadem proin cum animi fiducia, qua nuperius te ad similes alibi ritus misimus,
eademque cum laetitia, qua prosperum missionis tuae didicimus exitum, iam in
Insulas Marchesi ire iubemus ut Petri Successoris vocem adhortantem et
confirmantem praesens repetas, missionales Nostros sensus patefacias et
gratulantem omnino de eventu animum, Apostolicam simul Benedictionem perferas
tamquam praesidiorum Divini Pastoris pignus in posterum et gratiarum
multiplicium conciliatricem. Memorabilibus iis diebus aderimus tibi, Venerabilis
Frater Noster, et in Episcopatu Fratri Guidoni Chevalier Pastori Taiohaëno
universoque amantissimo illi populo cui solacia fidei verae et Evangelii Christi
lumina supplices hac data occasione precamur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Iulii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus
Nostri decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
|