|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA MISSA AD
LADISLAUM S.R.E. CARDINALEM PASKAI, AD EPISCOPOS ADQUE
CATHOLICOS FIDELES HUNGAROS POST NONGENTOS QUINQUAGINTA
TRANSACTOS ANNOS AB OBITU S. STEPHANI, HUNGARORUM REGIS
MARIALI ANNO
MARIALI ANNO 1988 iam absoluto, eodem die quo Ecclesia meminit “. . .
Virginem Mariam, perfecto terrestris vitae itinere, corpore et anima ad supernam
caeli gloriam evectam esse . . .”, vos, dilecti Fratres et Filii Hungari,
memoria recolitis nongentos quinquaginta transactos annos ab obitu sancti
Stephani, Nationis vestrae Conditoris, atque una simul sedulam honoratis
praesentiam Mariae “Magnae Dominae” in vestra perantiqua historia. Etenim die xv
mensis Augusti anno MXXXVIII obiit diem supremum rex Stephanus, qui Gentis
vestrae clarum gressum in christianam religionem perfecerat, eidemque hereditate
reliquit pietatem in Virginem Mariam.
Eodem hoc anno, praeterea, memoria fit quinquaginta annorum a quarto et
tricesimo omnium Nationum Eucharistico Conventu, qui sane eventus ecclesialis
mirum in modum pernotuit non in urbe vestra Budapestino tantum atque in Patria
vestra, sed cuncto in catholico orbe celebri illo mense Maio anno 1938. Sicut
omnes noverunt, Summi Pontificis Legatus missus est Eugenius Pacelli, tunc
Secretarius Status, qui sane subsequenti anno ad Supremum evectus est
Pontificatum assumpto nomine Pio XII.
Maiores vestri semper pro certo habuerunt Christianam fidem arte coniungi cum
Mariali pietate: quam veritatem Episcoporum praedicatorum fidei — praesertim
Adalberti et Gerardi — apostolicus ardor inculcavit nec non presbyterorum
monachorumque, qui Christi religionem populum vestrum docuerunt.
Veritatis Evangelicae receptio, cuius initium factum est sub principe Géza,
cultorem invenit praecipuum ipsius filium Stephanum, atque ita factum est ut
Silvester II Papa, anno millesimo exeunte, per Abbatem Astrick-Anastasium ei
mitteret regis coronam, agnosceretque eiusmodi facinore etiam quod ad formam
pertinet Hungarorum supremam libertatem.
Christi Vicarii benevolentiae respondit sanctus Rex ratione laude digna:
decem enim dioeceses condidit earumque exstruxit ecclesias cathedrales;
monachorum institutioni favit; providas edidit leges, quas colere iussit
firmiter; cum populis propioribus aptam excitavit consociationem, mutuo nisam
obsequio atque catholicorum institutorum observantia; rationes habuit artas cum
praecipuis orbis Christiani tunc temporis sedibus, ibique pro peregrinatoribus
Hungaris hospitia constituit. Paucis, Nationem suam in Rem Publicam Christianam
convertit.
Imaginem pariter egregiam prae se fert ipsius domestica familiarisque vita.
Studiosus exstitit maritus Beatae Giselae Bavaricae, sororis imperatoris sancti
Henrici II. Firma fide praeditus, prope domum regiam aedificavit monacharum
coenobium, ut diuturnam orantemque deprecationem prospiceret familiae suae
suoque Populo. Pater benignus atque sollicitus vicissitudinum heredis regnique,
filium suum Emericum instruxit ad sanctitatem — qui in sanctorum numerum relatus
est die XX mensis Augusti anno 1083 — atque ad arduam rei publicae
administrandae rationem. Qua in re exemplo sunt hortationes quae inveniuntur in
libello “De morum institutione ad Americum ducem”.
Verum, Stephani expectationes ad domum regnatricem pertinentes ad effectum
adduci non potuerunt: mortuus est Emericus, ut ferunt regni Chronica, dum
venabatur, die II mensis Septembris anno 1031. Licet dolore affectus ob
defectionem progeniei suae quam praeficeret Nationi, firmius usque in fide
haesit, populumque concredidit suum praesidio “Magnae Dominae Hungarorum”.
Spiritualis Sancti hereditas efficax facta est per decursum acerbae historiae
populi Hungarici: Maria vero praesentia atque praesidio suo continenter
saepiente, potuit ille identitatem suam servare atque saepe totius
Christianitatis oppidum munitum se praebuit.
Volvente hoc anno, in ecclesiis cathedralibus vestrae Patriae a vobis cultus
tributus est pretiosis reliquiis clari illius veritatis catholicae propagatoris
in vestra Natione. Ipsius “Manus Dextera Sancta” emensa est benedicens regionem
vestram, sanctas excitando animi commotiones, moralis spiritualisque
renovationis proposita. Unusquisque vestrum istius iubilaris memoriae sancti
Regis occasionem nanciscatur ad illius fidei altitudinem recogitandam nec non
eius vitae civilis et familiaris integritatem, atque ut ei accommodet vitae
consuetudinem moresque suos.
Iubilaris haec memoria Marialisque Anni celebrationes perficientur
Budapestini, Venerabiles Fratres et Dilecti Filii et Filiae, per sollemne
sacrificium Eucharisticum proximo die xx mensis Augusti, inter quod dedicatio
renovabitur quam vestrae Nationis Magnae Matri Dei exegit sanctus Stephanus.
Hungaria catholica, id pro certo habemus, eiusmodi collegialis consecrationis
Virgini actum suum faciet eumque commutabit cum vinculo fidelitatis in Eam atque
in Ipsius Filium.
Etiam Nos vobiscum cogitatione et animo erimus. Atque pergratum habebimus vos
comitari non precibus tantum Nostraque Apostolica Benedictione, sed Nostrum
putabimus Universalis Ecclesiae Pastoris munus renovare, una cum vobis, Fratres
in Episcopatu, Patriae vestrae commendationem “Magnae Dominae Hungarorum” ut,
—
sancto rege Stephano deprecante — Ipsa ei praesidio sit eidemque prosperitatem
obtineat atque erga Christum firmam fidelitatem.
Ex Aedibus Vaticanis, die XVI mensis Augusti, anno MCMLXXXVIII,
Pontificatus Nostri decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
|