The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
MIROSLAO
IVANO S.R.E.
 CARDINALI LUBACHIVSKY
ARCHIEPISCOPO MAIORI LEOPOLITANO UCRAINORUM

 

PROXIMO DIE uno et vicesimo mensis Septembris, Venerabilis Frater Noster, gaudium instaurabis quo, ante quinquaginta annos es affectus, cum sacerdos ordinatus es ad tempus futurum intentus, quippe cum iam statuisses firmissima voluntate illud totum in Dei insumere servitio et in animarum salute persequenda. Factum illud magnum recolens, quandam vocem intimo in pectore haud dubie senties resonare dicentem: “Euge, minister mi, qui proposita, promissa, ictum mecum foedus omni ex parte servavisti”. Vox erit illa Domini suavissima, tot probans annos ministerii tui sacerdotalis. Ab illa non dissona erit vox Nostra, verum cum ea consentiens omnino, uti testari volumus per Epistulam hanc, brevem quidem, sed admirationis, dilectionis, gratulationis plenam. Recogitantes enim tam longum vitae spatium, facere non possumus quin huiusmodi sensus tibi significemus. Hoc enim meretur constans opera tua, praesertim in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis explicata, utique in urbibus Hamtramck, Latrobe, Wilkes Barre, Milvaukia, Clevelandia, Richmondia, Philadelphia, Vasintonia, Stanfordia. In hac opera eminuerunt moderatio alumnorum seminariorum spiritalis et institutio, per quam innotuisti magnopere a doctrina instructus, imprimis theologia, philosophia, Sacris Litteris: quae disciplinae multam tibi praebuere materiam ad libros conscribendos de Sacra Scriptura, de Liturgia, adque doctas componendas homilias. Hinc clarus atque ex necessitudine pastorali cum fidelibus Ucrainis, dignus es habitus qui Exarchus creareris Philadelphiensis Ucrainorum — diesque Nobis venit in mentem quo te Idibus Septembribus anno 1979 in Cappella Sixtina Episcopum consecravimus — et insequenti anno ab Episcoporum Ucrainorum Synodo Coadiutor eligereris Eminentissimi Cardinalis Iosephi Slipyi, in cuius locum quattuor post annos successisti tamquam Archiepiscopus Maior Leopolitanus Ucrainorum. Nos denique, tuis consideratis apostolicis laboribus, necnon eximiis virtutibus, acri ingenio, catholicae religionis studio et stabilissima fidelitate erga Apostolicam hanc Sedem, ut has tuas laudes aequo insigniremus honore, in sacrum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Collegium ascivimus, ita quodammodo cupientes etiam memoriam egregii Decessoris tui continuare, cuius a sede Leopolitana ablegationis amaritudo in te renovatur. Hac fortasse animi aegritudine premeris hoc anno, cum sacerdotalis iubilaeus tuus concurrit cum millesimo anno ex quo Rus’ Kioviensis, patria tua, Christi baptismum accepit, ad quam rem commemorandam Nos hoc anno tum Epistulam Apostolicam “Euntes in Mundum” mense Ianuario, tum Nuntium “Magnum Baptismi Donum” mense Februario edidimus. At nonne potius horum eventuum concursus causa est, cur maiore gestias exsultatione? Namque ut donum illud per saecula maneat, tum ubi datum est, tum in exteris nationibus et gentibus, tu per totum sacerdotii et episcopatus tui tempus omnibus viribus es adnisus et adhuc adniteris certa fide fultus ceteroqui idem, utpote divinum, humana potentia non abrogatum iri. Et hanc sane duplicem laetitiam tibi, Venerabilis Frater Noster, ex imo pectore ominamur, hanc a benignissimo caelestium munerum largitore deprecamur, dum eidem gratias persolvimus mirificas, qui tales, qualis es tu, in vineam suam non desinit mittere operarios: cui et tu sine ulla dubitatione ardenter gratam aperies voluntatem. Quod autem ominamur, quod deprecamur, Nostra Apostolica Benedictio conciliet, quam tibi perlibenter impertimur, cum iis communicandam qui, cum diem sacerdotii tui natalem celebrabis, te circumstabunt, pietatem suam in te, aestimationem et caritatem significantes.

Ex Aedibus Vaticanis, die V mensis Septembris anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top