The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
IOSEPHUM S.R.E. CARDINALEM TOMKO

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho SRE Cardinali Tomko
 

DEMONSTRANT SANE luculenter complura hactenus suscepta ad terras missionum apostolica Nostra itinera quantae demum Nobis sit curae, quantae immo cotidianae sollicitudini, totum Ecclesiae universalis missionale opus ac praesertim in amatissimis quidem Africae Americaeque australis nationibus; quod necessarium omnino evangelizationis inceptum omnibus quibus valemus rationibus et consiliis, auxiliis et hortationibus incitare enitimur atque valide simul confirmare tum ipsi passim praesentes tum vocibus eplstulisve mentis Nostrae interpretibus absentes. Neque Nos ullo pacto fugit, quam sollerter ac diligenter tu eidem causarum negotiorumque provinciae missionalium praesis.

Evangelizationis autem christianae in Africa memorabilis mox continget memoria, cum in civitate Maliae expletus iam centesimus commemorabitur annus, ex quo studiose coepta sunt Ecclesiae inseri semina iacique firmiter Catholicae ibidem communitatis fundamenta. Quo de praeclaro et iucundo prorsus eventu coram haud ita pridem egimus Fratribus cum Episcopis Nostris Malianis, nempe Apostolorum limina superiore Martio mense adeuntibus. Laetissimi profecto inde cognovimus non fervorem tantum religionis pietatisque ardorem, quo moderatores centenariae huius celebrationis iam diu sollemnia apparant liturgica ac religiosa, sed studium etiam benevolumque animum, quo cunctus Maliae populus eiusque auctoritates publicae convertere student idem Ecclesiae Catholicae eventum in festivum universae gentis suae diem.

A die videlicet quinto decimo mensis proximi Novembris ad vicesimum ipsum extrahentur celebritates hae civilesque commemorationes quibus etiam procul paterno animo, fraterno amore, pastorali adfectu adsistemus. Quo vero altius ab Episcopis Malianis et sacerdotibus, religiosis ac fidelibus praesentia haec percipiatur Nostra alacrisque rerum participatio temet ipsum, Venerabilis Frater Noster, pro Nobis interesse volumus itemque pro Nobis adstantes omnes alloqui ac liturgicos ritus Nostra moderari auctoritate. Hisce proin Litteris Missum Extraordinarium libentes Nos destinamus fidentesque memorata ad Ecclesiae Malianae sollemnia centenaria.

Sensus ideo singulos Nostros erga sacros pastores eorumque adiutores, erga singulos Christifidelium inibi coetus testaberis tunc temporis; vehementer gratulaberis auctoribus ac magistris omnium celebrationis partium; fervide simul cum illis alterum precaberis frugiferae evangelizationis saeculum actuosaeque communitatum singularum industriae pro Christo eiusque Evangelio et totius nationis profectu Malianae; Apostolicam denique Benedictionem interea cunctis participibus amanter abs Nobis testificaberis impertitam, qua scilicet auspice magis possit magisque in annos catholica fides in Malia efflorescere, omnibusque populi eiusdem carissimi hominibus in terrestrem prosperitatem caelestemque simul proficere beatitatem.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Octobris, anno Domini MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top