The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
IOSEPHO CARDINALI CAPRIO,
S. R. E. PROTODIACONO

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho Cardinali Caprio,
S. R. E. Protodiacono

Quem Nos vixdum Beatissimi Petri cathedram ingressi providenter statuimus Cardinalibus Ecclesiae Patribus adnumerari quemque gravissimis etiam quibusdam Sedis Apostolicae muneribus perfungi haec usque ad tempora voluimus, temet ipsum, Venerabilis Frater Noster, peculiari prorsus hodie tum gratulatione consalutamus tum laudatione perillustri appellamus, dum felicissime adventare iam novimus honorificum laetificumque vitae tuae eventum: quinquagesimum nempe diem presbyteratus tui natalem.

Quamvis convenimus te crebrius atque familiariter conloquimur nec latere ullo tibi modo arbitremur quanti personam aestimemus tuam et multiplicem operam iudicemus, singillatim tamen decere Nobis hac data opportunitate videtur propalam te commemorare nominatimque adsiduos inter adiutores Nostros celebrare, quippe qui omne ministerium tuum sacrum modo sacerdotale modo episcopale superiores per quinquaginta continuos annos in fidelium gregum per orbem diversorum utilitates, in praeclaras Ecclesiae Dei causas, in prementes Apostolicae Sedis impendisti studiose necessitates. Haec quidem fuit illa vineae, ad quam destinari te fidissimum ministrum Pastor Aeternus iussit, pars lectissima cuius diuturna diligensque procuratio a Romano Pontifice gratulantem meretur mentionem fraternamque simul salutationem, per has Litteras Nostras, quas de manu veluti tibi tradimus in manum.

Ex quo enim tempore iuvenis viginti quattuor natus annos fructuosum tuum susceperas opus apud Secretariam Status, nihil non laudabiliter egisti hac in rerum frugiferarum provincia: apud pontificias legationes in Sinis et Vietnamia, in Belgis et India, in Patrimonii apostolici administratione et Secretariae Status gubernatione. Quantos vero quamque solidos effectus tua iis passim locis industria pepererit, ipsa ibidem tui recordatio grata tuique memoria iucunda testatur. Nec etiamnum sapienter cessas de Cathedra Petri, quin immo Ecclesia universa, optime mereri illam apud stationem vigilantissimus ubi tanta te cum fiducia instituimus Nos.

Cum carissimo igitur populo tuo Beneventano gratulabundas coniungimus has voces Nostras in presbyteratus tui canendis primordiis eiusque extollendis insignibus monumentis. Tamquam praesentes tecum animo hoc benevolentissimo consociabimur proximi mensis decimo septimo die faustissimo, ut Dominum Iesum omnium operum nostrorum auctorem tecum pariter efferamus ac bonorum nostro de ministerio emanantium largitorem. Eodem autem tempore Nostra pro parte preces Divino Remuneratori movebimus intimis ex sensibus ut, ineunte hoc ipso die novo aetatis tuae anno, propitius to respiciat, animum praeteriti ministerii consolatione repleat, salutem mentis ac corporis in annos posteros retribuat, reddat iam nunc meritorum tuorum cumulate praemia. Quorum esto tibi singulorum caelitus munerum certissimum pignus Apostolica Nostra Benedictio amantissime tibi transmissa tuisque.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Novembris, anno Domini MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri undecimo.

IOANNES PAULUS PP. II

Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top