The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS AD
IOANNEM S.R.E. CARDINALEM MARGEOT,
EPISCOPO PORTUS LUDOVICI

 

MULTA CUM LAETITIA accepimus, Venerabilis Frater Noster, proximo die septimo decimo mensis Decembris te esse sacerdotii tui quinquagesimum annum commemoraturum et celebraturum sollemniter; et quoniam bene cognita habemus innumera et praestantissima opera tua, eximiis coniuncta virtutibus, vehementer tibi gratulari volumus, etsi hac Epistula minime quidem, sicut decet, exprimere possumus quam bene de Dei Ecclesia sis meritus deque animarum salute. Velimus omnia, quae in te laudanda sunt, his verbis brevissime comprehendere: magnus es Sacerdos, magnus Episcopus, uti totus tuus ostendit apostolatus; sed, cum hoc mira industria tua non patiatur, quaedam recensebimus maioris momenti. Simplex presbyter in patria tua et praesertim in dioecesi tua alacri adeo navitate sacro ministerio te dedidisti, varia explens munera, qualia vicarii plurium paroeciarum, parochi suffecti, parochi magnae cuiusdam parociae, diocesis Administratoris, Praesidis Instituti “Roman Catholic Education Authority”; fautoris “Legionis Mariae”; conditoris Consociationum “Foyers de N. Dame”; curatoris generalis “Exploratorum Catholicorum”; incitatoris “Actionis Femininae”: ut dotum tuarum multa specimina data, imprimis studii te devovendi, peritiae, prudentiae, propensionis ad assidendum neophytis et ad clerum formandum istius gentis, pro quo “Foyer Mgr Murphy” instituisti, te Apostolicae Sedi commendarent ut ad episcopatum evehereris: quem honorem et clerus et populus catholicus praesagiebant. Sacerdotii culmen adeptus et aucti officii conscientiam secutus, quamvis plurimae essent in dioecesi tibi concredita, nempe Portus Ludovici, difficultates, formis quibusdam efficacissimis actionis pastoralis es usus ut christianam doctrinam disseminares numerumque multiplicares Christifidelium. Statim enim post captum regimen omnibus opibus et viribus es nisus ut tota dioecesis in familiae causa laboraret, videlicet in eius unitatis, in filiorum educationis, in matrimonii stabilitatis causa, simul nasciturorum ius ad vitam ardenter defendens et abortionum nefanda improbans scelera. Insuper, quod quidem actioni pro familia est aliquo modo coniunctum, iuventuti instituendae consuluisti, maxime per “Tabor Center”, per consociationes actoribus pastoralis operae atque catechistis praeparandis, per conamina contra medicamenta stupefactiva. Item Sinis et Indis evangelizandis prospexisti, istic degentibus, quibus Sodalitas Catholica Sinensis et Sodalitas Catholica Indo-Mauriciana provident. At non minus impensam curam de presbyteris adhibuisti — hocque perseveras — eos sine intermissione documenta docens Apostolicae Sedis, potissimum Concilii Vaticani II et Acta Pontificia, quorum nonnulla, verbi gratia Epistulas Encyclicas “Humanae vitae” et “Populorum progressio” ante omnia propagas, et profecto apte atque acute, cum optime intellegas quantam eae vim habeant in christianorum mores. Hoc autem docendi munus praecipue praedicatione exples, tum voce facta, tum scripto, nec solum clerum contingit, sed Christi asseclas omnes. Notissimae namque Epistulae tuae Pastorales sunt, praesertim tempore quadragesimali datae, et quidem omni quadragesima, quae multum conferunt ad rectam catholicorum conscientiam formandam, ad laicos illuminandos de sua in Ecclesia vocatione, ad omnes erudiendos in theologicis veritatibus, in sacramentorum pondere, in rebus ad religionem societatemque pertinentibus. Verus Pastor, qui gregem “pascuis uberrimis” pavisti et pascis, id omni studio spectas, ut dioecesim in sua vita interiore inque actione sociali atque civili talem effingas, qualem Ecclesiae renovatio. De laudibus quas ex operibus ex vitae ratione es consecutus, de insignibus quibus es exornatus, mentionem facere supervacaneum fere putamus, praeterquam tamen de cardinalitia dignitate, ad quam nuper te promovimus: est enim haec significans testimonium aestimationis, qua te prosequimur. Cetera sane indicia sunt te a religiosis et publicis potestatibus esse probatum, sed parum addunt approbationi illi, qua Dominus tua sancit benefacta, quaeque haud dubie sola tibi est cordi. Hanc divinam aestimationem Nos quoque participantes, confidentesque fore ut his Nostris verbis dies festus tuus maiore cumuletur gaudio, Apostolicam Benedictionem tibi perlibenter impertimur, caelestium donorum propitiatricem, quam velis cum omnibus catholicis Portus Ludovici communicare.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIX mensis Novembris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri undecimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top