The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
IOANNI S.R.E. 
CARDINALI LANDÁZURI RICKETTS
ARCHIEPISCOPO LIMANO

 

QUEMADMODUM TIBI PROXIMI, in urbe Lima parumper commorantes, olim te, Venerabilis Frater Noster, studiose ac fraterne salutavimus, sic nunc gratulationem offerre volumus Nostram tibi ipsi, qui mox sacerdotii suscepti quinquagesimum feliciter complebis annum pariterque fructuosae presbyteralis vitae magnum emetieris spatium.

Franciscalibus nempe imbutus praeceptis omnique abundans doctrina, sacrum adeptus ordinem, floridiores annos in iuvenibus erudiendis perutiliter dependisti, usque dum Decessor Noster Pius PP. XII, gratissimae recordationis, ad Limanam te vocavit Ecclesiam moderandam et pascendam. Ex illo quidem tempore uni te dedidisti huic fidelium communitati, quorum tu sustinuisti efficaciter partes similiterque solliciti pastoris tuitus es personam.

Conducit autem, Venerabilis Frater Noster, dioecesanam synodum, anno MCMLIX te auctore celebratam, commemorare, sacrorum alumnorum Seminarium a te excitatum acque ac domum pro sacerdotibus qui a pastoralibus occupationibus ob aetatem provectam relaxati in quietem se merito rettulerunt. Iuvat subinde apostolicam operam tuam in varias Istitutiones ecclesiales collatam honorare, tum — ut quaedam attingamus - ad sollicitudinem erga pauperes pertinentes, tum Concilii Vaticani II ad proposita exsequenda, tum ad fidelem populum de re Christiana altius docendum.

Nihil necesse arbitramur omnia singillatim decurrere quae pro Ecclesia Limana suscepisti. Fideles autem tui ipsi, quos innumeros laetantesque dies ille celebrandus procul dubio coadunabit, omnia et singula a te bene patrata haud tenui exiguoque sermone recensere valebunt.

At Nos de universis his rebus plane conscii abstrahi vocem Nostram ab illo concentu gratulantium non patimur, qui immo veluti istic praesentes artioreque vinculo tecum sociati, quandoquidem es purpurae honore ornatus atque in amplissimo locatus dignitatis gradu, decorare faustissimum hunc eventum volumus atque presbyteralem operam tuam iustis laudibus collustrare.

Multa tandem prece adimus Dominum ab Eoque obnixe petimus ob frugiferum diuturnumque ministerium tuum ut copiose largiatur renumerationem idemque in posteros annos corporis spiritusque firmitatem, auspice Benedictione Nostra Apostolica, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, Auxiliaribus Episcopis, amatissimisque fidelibus Limanis, ex animo impertimur.  

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Aprilis, anno MCMXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 

top