The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
NARCISSO S.R.E. CARDINALI
 JUBANY ARNAU,
ARCHIEPISCOPO BARCINONENSI

 

MENSIS IULII TRICESIMO adpetente die, quo Tu, Venerabilis Frater Noster, quinquagesimum annum a suscepto sacro presbyteratus ordine exactum celebrabis, Ipsi, ne hanc Tecum communicandi facultatem dimittamus, Nostras and Te has litteras damus de spectatissimo Dei beneficio Tibi gratulantes, quibus et libentes utimur, ut in Te animus Noster quam singulari sit officio ipsae sint testes.

Idcirco, supervacaneo ac inani reiecto sermone, ad occasionem optamus ante omnia ut, bona tua confirmatus conscientia, certam aliquam considerationem in pergratum id tempus intendere velis, quo, cum amanter Te Dominus in suam sortem vocasset, unius aeterni sacerdotii particeps es factus. Partium tuarum omnino conscium Gerundensi in dioecesi, ubi iuvenis initiatus es sacris, et vitae operisque ratione enitentem Te Christifideles nimirum veneri didicerunt. Neque ceteroqui est dubitandum, quin recti exempli sacerdos, sive populo illi divinum verbum nuntiando sive eius necessitates ac preces ad Deum afferendo, eo quoque iam tempore perutilem opem pro tuo munere in animorum bonum comparandum contuleris. Unde satis sane est causae, cur, tot post annis ea accurate perspecta auctoritate Tecum communicata, “qua Christus Ipse Corpus suum exstruit, sanctificat et regit”,  adhuc opus sit Tibi, Venerabilis Frater Noster, vere dignas Nobiscum reddere Deo gratias. Quodsi de presbyteratu gratae cogitationes subeunt, eo vel magis Tibi est in dignitate bonoreque episcopali laetandum, quibus olim insignitus primum sacri Praesulis Barcinonensis Auxiliator fuisti, postea dioecesim Gerundensem gubernasti, deindeque praeclarae istius Ecclesiae Barcinonensis pater et Pastor es factus; quod munus fere duodeviginti iam annos exerces. Istic quidem, ut constat, quo es animo ad omnes benevole propenso neminique alieno, cum pro pietate, caritate, industria, tum pro arte gubernandi aliisque naturae facultatibus, quibus emines, non solum omnium existimationem Tibi paravisti et gratiam, sed similis etiam factus “homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera”,  nulli umquam labori succubuisti, quo aptius aptiusque commissis Tibi fillis prospiceretur.

De cunctis ergo fidelis tui famulatus recogitantem, quibus magna communique prece Patrem iam Tecum collaudamus, ea Nos Te, Venerabilis Frater Noster, benevolentia complectimur, qua meritissime a Paulo VI, Decessore Nostro bo. me., es in S.R.E. Cardinalium Collegium cooptatus; unaque simul, ad Nos quod attinet, fore confidimus, ut, qui arcte huic Apostolicae Sedi adhaeres ipsorumque eius Dicasteriorum consilia Ipse merito participas, incrementis vel maioribus totum augeatur opus tuum. At interea ab optimo omnium donorum Auctore enixe petimus, ut et in praesentia Tibi iucundissimum Ipse iubilaeum reddat et gratiis vel lectioribus Te locupletare dignetur. Haec denique vota et gratulationes Benedictione Nostra Apostolica confirmamus, quam Tibi, Venerabilis Frater Noster, toto corde datam etiam ad cunctos pertinere volumus, qui aequa tui anniversarii diei festi gaudia participabunt, a quibusque et coli et diligi Te videbis.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Iunii, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 

top