The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
ROGERIUM S.R.E. CARDINALEM ETCHEGARAY

 

Venerabili Fratri nostro
Rogerio SRE Cardinali Etchegaray

FIERI VIX POSSE Nobis videtur ut plus quinque celerrime abierint anni, ex quo tempore coram Nobis licuit et in conspectu experiri augescentem usque vigorem christianae religionis fideique ipsius catholicae in nobili Coreae natione florem mirabilem, cum apostolico nempe in itinere Nostro anniversariam conditi illic nominis christiani adstantes concelebraremus memoriam. Neque idcirco quidquam sane Nobis convenientius in praesentia fieri potuisse videtur quam ut proximus Eucharisticus omnium gentium Congressus Quadragesimus et Quartus nominatim numero eadem in fertili terra eundemque inter fidelissimum populum mense Octobri ritu sollemni perageretur.

Facile propterea hinc animo concipi potest quanto Nos mentis studio, quali voluntatis paternae alacritate, quam intenta apostolatus Nostri universalis sollicitudine iamiam Nos ad reditum salutarem illuc comparemus in eandem videlicet communitatem inque iucundam societatem Fratrum Episcoporum et presbyterorum, religiosorum et religiosarum qui adeo frugifera sua industria et opera indefessa aedificant cotidie ac prosperant Dei Ecclesiam iis in locis ac venturam simul praeparant evangelizationis aetatem praefulgentes ceteris per orbem ecclesiis localibus in exemplum vehemensque incitamentum.

Congressus igitur Eucharistici illius, qui a die quinto ad diem usque octavum mensis Octobris feliciter extrahetur salubriterque, partim ipsi Nos praesentes erimus libentissime participes, partim vero ex longinquo spectabimus volentes. Ne vero ulla omnino eiusdem praeclarae celebrationis pars favore Nostro aut consensu careat neve ulli peculiari eius actui deesse videatur ipsa quasi praesentia efficax Nostra et vox et maxime auctoritas, a principio iam ad extremum interesse Congressui Seulensi illum volumus sensuum Nostrorum interpretem illumque publicum oratorem qui Nostro nomine praesideat sollemnibus addatque momentum quam plurimum ac pondus singulari prorsus huic experientiae pietatis Eucharisticae necnon illuminatae religionis.

Hisce proin Litteris Nostris temet ipsum, Venerabilis Frater Noster, quippe qui sententias plane Nostras et effectiones pridem de praestantia cognoveris utilitateque huiusmodi conventuum, fidenter creamus legitimeque Legatum Extraordinarium Nostrum destinamus ad dictum Congressum Eucharisticum XLIV Internationalem a die V ad VIII Octobris fauste eventurum, ubi scilicet pro Nobis, ut res nata poposcerit, loqueris et hortaberis ad Christi ipsius Vicarii mentem, quo plures etiam deinceps solidioresque percipiantur gratiarum fructus e tam insigni Mysterii Eucharistici cultu ab omni per terras Ecclesiae Catholicae communitate.

Ex Aedibus Vaticanis die II mensis Septembris anno MCMLXXXlX Pontificatus Nostri undecimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 

top