The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
MARCELLUM S.R.E.
CARDINALEM GONZÁLEZ MARTÍN
ARCHIEPISCOPUM TOLETANUM

 

Venerabili Fratri Nostro
Marcello SRE Cardinali González Martín
Archiepiscopo Toletano
 

UBI FELICITER aliquando tamquam praeceptor tu, Venerabilis Frater Noster, utiliterque es operatus, in Collegio Anglorum Vallisoletano Sancti Albani sacro, ibi iam nunc futura praevidemus sollemnia peculiaria, quibus eiusdem clari instituti anniversaria celebrabitur mense Decembri memoria.

Quattuor enim saecula abierunt ex quo tempore ob rationes cuilibet causasque notissimas, illustris ea studiorum condita est sedes, ubi sacrorum alumni ex Anglia ad sacerdotium in pace libertateque compararentur necnon ad academicos erudirentur gradus. Quae etiam per quattuor saecula - quot fidei testes et confessores ipsique pariter Sancti ac Beati Martyres ex illius Collegii aulis aedibusque prodierunt! Quot lectissimi Ecclesiae ministri inibi instructi in patriam redierunt vel in omnem orbem exierunt Christi evangelium rectamque unius Ecclesiae doctrinam pracdicaturi!

Talem igitur anniversariam commemorationem ac tantam simul occasionem cohortandi animosque confirmandi praeterire prorsus nolumus, quin Nostras etiam partes in sollemnibus illis agamus Nostramque exhibeamus personam tum praesentibus ac praeteritis illius collegii incolis, tum vita iam defunctis traditionis pulcherrimae illius participibus.

Te propterea ipsum, Venerabilis Frater Noster, harum Litterarum vi ac virtute legitime nominamus destinamusque publice Missum Extraordinarium Nostrum ad ritus sollemniores, quibus quadringentesima ipsa recordatio anniversaria excitati Collegii Sancti Albani Anglorum in Hispania Vallisoleti peragetur, ubi nempe nomine Nostro adsistas Nostraque quoque auctoritate sapienter eloquaris ipsam mentem Nostram eodem de memorabili eventu. Luculentum enim ibi conspicamur documentum ac testimonium constantiae in suscepta maiorum fide necnon fortitudinis in eiusdem fidei professione vitaeque catholicae per orbem exsecutione.

Una autem cum hac Nostra salutatione atque hortatione ad repetendas superiorum temporum memorias et exempla studii catholici imitanda, etiam Apostolicam Nostram sollemniter imperties Benedictionem, qua Nos veluti praesentes ibi precabimur ut cum christianae unitatis et erga omnes caritatis aucto fervore increscat simul Evangelii Christi amor inter futuros Ecclesiae ministros Vallisoleti instituendos maximaque in Ecclesiam fidelitas.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Novembris anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri duodecimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 

top