The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
SIMONI S.R.E. CARDINALI LOURDUSAMY

 

Missionarius fervor magnus et apostolici animi ardor solito sane magis ac vehementius unum iam integrum annum quibusdam in Europae christianae partibus flagrat atque inter Episcopos Fratres Nostros Ecclesiaeque ministros, ubi videlicet praestans memoria Sancti Villibrordi — sodalis Benedictini et apostoli Frisonum, Episcopi primi Ultraiectensis et strenui christianarum veritatum vindicis — percolitur ob millesimum ducentesimum quinquagesimum annum expletum ab eiusdem Caelitis sancti morte.

Et merito quidem nuncupatus “Annus Iubilaris et Missionalis Sancti Villibrordi” est, quoniam omnis vita et industria eius, qui in Britannia ortus et in Hibernia institutus, qui in Frisia operatus et in Romano templo Sanctae Caeciliae episcopus erat creatus, Evangelii Iesu Christi ita praeconiis est audacibus impensa et indefatigabilibus coeptis impleta, ut longe etiam extra fines illos verbum salutis ab ipso proclamatum excesserit ac reliquas plures gentes salubriter infecerit, quin immo ipsum Bonifatium Germanorum Apostolum operis aliquamdiu socium efficaciter propriam ad missionariam praeparaverit actuositatem.

Ut brevi praecidamus: vix ullus Europae ad occidentem vergentis reperitur populus, qui effecta olim missionalis operae Sancti Villibrordi non quodam modo senserit.

Opportunius igitur non quidquam accidere hac anniversaria commemoratione potuit, cum Beatissimi Petri ipso Successore praeeunte, impetum novum veteri Europae denuo evangelizandae Ecclesia Mater addere prudenter statuerit. Neque ignoramus quae singula hoc volvente faustissimo anno sapienter peracta sint, quo fructus renovationis missionalis diutius persistant intra ipsas catholicorum communitates proximas et longinquas. Ac vere proin ex animo optamus ut extrema huius iubilaris anni solemnia, quae a die iii ad v mensis Iunii Luxemburgi fient, ad rite annum missionalem illum concludendum quam prosperrime transigantur in spirituale et ecclesiale emolumentum cunctae Europae.

Te propterea, Venerabilis Frater Noster, libentes omnino Nos ac fidentes destinare iuvat eadem ad solemnia Missum Extraordinarium Nostrum, utpote qui praesens aliquando cognoveris Luxemburgensem Ecclesiam, utpote cuius patria India pariter cognoverit missionale studium efficiensque opus tot evangelii ministrorum Luxemburgensium, inter quos memorari decet pastorem spectatissimum Madhuraiensis communitatis Ioannem Petrum Léonard. Ad Pentecostes igitur sollemnitatem pro Nobis ipsis adstabis tu Luxemburgi inter ritus et actus publicos Sancti Villibrordi recordationis causa. Pro Nobis item loqueris de exemplo ipsius hodie quoque valido et imitando. Gratulaberis anni iubilaris moderatoribus talem ac tantum successum. Personam Nostram harum Litterarum auctoritate gerens cumulum adiunges festivitati communi necnon perenni recordationi principis cuiusdam evangelii Praeconis, dum etiam Apostolicam Benedictionem nomine Nostro imparties unde reviviscat missionarius fervor et apostolici animi ardor, qui Villibrordum permoverat aliquando, ac venturam aequabiliter permoveat Ecclesiae ibidem aetatem.  

Ex Aedibus Vaticanis die III mensis Maii, festo Sanctorum Apostolorum Philippi et Iacobi, anno MCMXC Pontificatus nostri duodecimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 

top