The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA MISSA AD
 PAULUM S.R.E. CARDINALEM POUPARD

 

Europae Christianae monumenta antiqua ac longinqua ipsius historia plus sibi plusque in dies meditationem hominum merentur publicamque simul commemorationem, ne quis videlicet, nostra hac aetate, obliviscatur umquam quibus ex originibus populi et status Europaei aliquando emerserint et quibus pariter gressibus ad hodiernam societatis condicionem morum maturitatem coniunctionem animorum processerint. Studium igitur Nostrum haud mediocre excitat celebratio illa sollemnis qua mox, die septimo decimo proximi mensis Iunii, primum mille annorum spatium honorabitur, cum cathedralis aedes Virodunensis feliciter est aedificari coepta. Cum illo scilicet templo ac loco innumerabilium quidem eventuum et nominum memoria progredientibus saeculis conspiravit ex illoque tot vires et doctrinae, tot impetus et studia in circumiacentem cunctam regionem Christianam emanaverunt. Participes ideo praecipui huius eventi Europaei esse cupimus, cum adspectabili nimirum modo quasi praesentes adsumus cum Venerabili Fratre Marcello Herriot, Episcopum quem creavimus nuperius Nos Virodunensem, aliisque cum ministris fidelibusque Ecclesiae et civitatis ipsius magistratibus, ut incitamentum nempe vehemens addamus ei adfectui unius Christiani cultus uniusque orbis, que praesentimus iam sollemnia eadeam esse pervasurum. Placet propterea Nobis te ipsum, Venerabilis Frater Noster, hisce Litteris Nostrum cum auctoritate Missum Extraordinarium destinare ad ritus publicos mille concelebrandis aedis cathedralis Virodunensis primis annis. Intereris ideo pro Nobis itemque Nostram ad mentem eloqueris laudativas huius singularis incepti sententias. Hortaberis audientes diligenter omnes ad persequenda alta profecto Christianae evangelizationis ac renovationis Europaeae proposita, adspirante efficaciter Apostolica Nostra Benedictione per te interpretem Nostrum tributa.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Maii anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 

top